katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819202122232425262728293031
19 LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS Proverbs - Wycliffe Bible(14c) Proverbs - Douay Rheims(17c) Reference
1 Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.  
2 Ubi non est scientia anim?, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet.  
3 Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.  
4 Diviti? addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit separantur.  
5 Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.  
6 Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.  
7 Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo.
Qui tantum verba sectatur nihil ha
 
8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudenti? inveniet bona.  
9 Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.  
10 Non decent stultum delici?, nec servum dominari principibus.  
11 Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua pr?tergredi.  
12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.  
13 Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.  
14 Domus et diviti? dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens.  
15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.  
16 Qui custodit mandatum custodit animam suam; qui autem negligit viam suam mortificabitur.  
17 F?neratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.  
18 Erudi filium tuum; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.  
19 Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet.  
20 Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.  
21 Mult? cogitationes in corde viri; voluntas autem Domini permanebit.  
22 Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.  
23 Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.  
24 Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.  
25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.  
26 Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.  
27 Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scienti?.  
28 Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem.  
29 Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.  

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.