|
| 20 |
LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS |
Proverbs - Wycliffe Bible(14c) |
Proverbs - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens. |
|
|
|
| 2 |
Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam. |
|
|
|
| 3 |
Honor est homini qui separat se a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis. |
|
|
|
| 4 |
Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi. |
|
|
|
| 5 |
Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud. |
|
|
|
| 6 |
Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet? |
|
|
|
| 7 |
Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet. |
|
|
|
| 8 |
Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo. |
|
|
|
| 9 |
Quis potest dicere: Mundum est cor meum; purus sum a peccato? |
|
|
|
| 10 |
Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum. |
|
|
|
| 11 |
Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus. |
|
|
|
| 12 |
Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque. |
|
|
|
| 13 |
Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus. |
|
|
|
| 14 |
Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recesserit, tunc gloriabitur. |
|
|
|
| 15 |
Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ. |
|
|
|
| 16 |
Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. |
|
|
|
| 17 |
Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo. |
|
|
|
| 18 |
Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella. |
|
|
|
| 19 |
Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis. |
|
|
|
| 20 |
Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris: |
|
|
|
| 21 |
hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. |
|
|
|
| 22 |
Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te. |
|
|
|
| 23 |
Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona. |
|
|
|
| 24 |
A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam? |
|
|
|
| 25 |
Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare. |
|
|
|
| 26 |
Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. |
|
|
|
| 27 |
Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris. |
|
|
|
| 28 |
Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus. |
|
|
|
| 29 |
Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities. |
|
|
|
| 30 |
Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris. |
|
|
|