katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819202122232425262728293031
17 LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS Proverbs - Wycliffe Bible(14c) Proverbs - Douay Rheims(17c) Reference
1 Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio.  
2 Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres h?reditatem dividet.  
3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.  
4 Malus obedit lingu? iniqu?, et fallax obtemperat labiis mendacibus.  
5 Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina l?tatur alterius non erit impunitus.  
6 Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.  
7 Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.  
8 Gemma gratissima exspectatio pr?stolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit.  
9 Qui celat delictum qu?rit amicitias; qui altero sermone repetit, separat f?deratos.  
10 Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plag? apud stultum.  
11 Semper jurgia qu?rit malus: angelus autem crudelis mittetur contra eum.  
12 Expedit magis urs? occurrere raptis f?tibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.  
13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.  
14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.  
15 Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.  
16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam qu?rit ruinam, et  
17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.  
18 Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.  
19 Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium qu?rit ruinam.  
20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.  
21 Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo l?tabitur.  
22 Animus gaudens ?tatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa.  
23 Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.  
24 In facie prudentis lucet sapientia; oculi stultorum in finibus terr?.  
25 Ira patris filius stultus, et dolor matris qu? genuit eum.  
26 Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.  
27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.  
28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.  

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.