katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516171819202122232425262728293031
24 LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS Proverbs - Wycliffe Bible(14c) Proverbs - Douay Rheims(17c) Reference
1 Ne ?muleris viros malos, nec desideres esse cum eis:  
2 quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.  
3 Sapientia ?dificabitur domus, et prudentia roborabitur.  
4 In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.  
5 Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus:  
6 quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.  
7 Excelsa stulto sapientia; in porta non aperiet os suum.  
8 Qui cogitat mala facere stultus vocabitur:  
9 cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.  
10 Si desperaveris lassus in die angusti?, imminuetur fortitudo tua.  
11 Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.  
12 Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem anim? tu? nihil fallit,  
13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.  
14 Sic et doctrina sapienti? anim? tu?: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.  
15 Ne insidieris, et qu?ras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.  
16 Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum.  
17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum:  
18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.  
19 Ne contendas cum pessimis, nec ?muleris impios:  
20 quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.  
21 Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis:  
22 quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?  
23 H?c quoque sapientibus.
Cognoscere personam in judicio non est bonum.
More wise sayings. Pr.24.23-34
24 Qui dicunt impio: Justus es: maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus. THE WORDS OF AGURE. Pr.30.1-5
25 Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.  
26 Labia deosculabitur qui recta verba respondet.  
27 Pr?para foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ?difices domum tuam.  
28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.  
29 Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum.  
30 Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: More proverbs. Pr.30.7-33
31 et ecce totum repleverant urtic?, et operuerant superficiem ejus spin?, et maceria lapidum destructa erat.  
32 Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.  
33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis; pauxillum manus conseres ut quiescas:  
34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.  

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.