|
23 |
LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS |
Proverbs - Wycliffe Bible(14c) |
Proverbs - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam. |
|
|
|
2 |
Et statue cultrum in gutture tuo: si tamen habes in potestate animam tuam. |
|
|
|
3 |
Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. |
|
|
|
4 |
Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum. |
|
|
|
5 |
Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum. |
|
|
|
6 |
Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus: |
|
|
|
7 |
quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non es |
|
|
|
8 |
Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos. |
|
|
|
9 |
In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui. |
|
|
|
10 |
Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas: |
|
|
|
11 |
propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum. |
|
|
|
12 |
Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ. |
|
|
|
13 |
Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur. |
|
|
|
14 |
Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis. |
|
|
|
15 |
Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum: |
|
|
|
16 |
et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua. |
|
|
|
17 |
Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die: |
|
|
|
18 |
quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur. |
|
|
|
19 |
Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum. |
|
|
|
20 |
Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt: |
|
|
|
21 |
quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio. |
|
|
|
22 |
Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua. |
|
|
|
23 |
Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. |
|
|
|
24 |
Exsultat gaudio pater justi; qui sapientem genuit, lætabitur in eo. |
|
|
|
25 |
Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te. |
|
|
|
26 |
Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant. |
|
|
|
27 |
Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. |
|
|
|
28 |
Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet. |
|
|
|
29 |
Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? |
|
|
|
30 |
nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? |
|
|
|
31 |
Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande, |
|
|
|
32 |
sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. |
|
|
|
33 |
Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa. |
|
|
|
34 |
Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo. |
|
|
|
35 |
Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperia |
|
|
|