|
21 |
LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS |
Proverbs - Wycliffe Bible(14c) |
Proverbs - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. |
|
|
|
2 |
Omnis via viri recta sibi videtur: appendit autem corda Dominus. |
|
|
|
3 |
Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ. |
|
|
|
4 |
Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum. |
|
|
|
5 |
Cogitationes robusti semper in abundantia; omnis autem piger semper in egestate est. |
|
|
|
6 |
Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis. |
|
|
|
7 |
Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium. |
|
|
|
8 |
Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus ejus. |
|
|
|
9 |
Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi. |
|
|
|
10 |
Anima impii desiderat malum: non miserebitur proximo suo. |
|
|
|
11 |
Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam. |
|
|
|
12 |
Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo. |
|
|
|
13 |
Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. |
|
|
|
14 |
Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. |
|
|
|
15 |
Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem. |
|
|
|
16 |
Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur. |
|
|
|
17 |
Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur. |
|
|
|
18 |
Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus. |
|
|
|
19 |
Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda. |
|
|
|
20 |
Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi: et imprudens homo dissipabit illud. |
|
|
|
21 |
Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam. |
|
|
|
22 |
Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus. |
|
|
|
23 |
Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam. |
|
|
|
24 |
Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. |
|
|
|
25 |
Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari. |
|
|
|
26 |
Tota die concupiscit et desiderat; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit. |
|
|
|
27 |
Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere. |
|
|
|
28 |
Testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam. |
|
|
|
29 |
Vir impius procaciter obfirmat vultum suum; qui autem rectus est corrigit viam suam. |
|
|
|
30 |
Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. |
|
|
|
31 |
Equus paratur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuit. |
|
|
|