|
| 29 |
LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS |
Proverbs - Wycliffe Bible(14c) |
Proverbs - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. |
|
|
|
| 2 |
In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus. |
|
|
|
| 3 |
Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam. |
|
|
|
| 4 |
Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam. |
|
|
|
| 5 |
Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus. |
|
|
|
| 6 |
Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit. |
|
|
|
| 7 |
Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam. |
|
|
|
| 8 |
Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem. |
|
|
|
| 9 |
Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem. |
|
|
|
| 10 |
Viri sanguinum oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus. |
|
|
|
| 11 |
Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum. |
|
|
|
| 12 |
Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. |
|
|
|
| 13 |
Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus. |
|
|
|
| 14 |
Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur. |
|
|
|
| 15 |
Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam. |
|
|
|
| 16 |
In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt. |
|
|
|
| 17 |
Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ. |
|
|
|
| 18 |
Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est. |
|
|
|
| 19 |
Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. |
|
|
|
| 20 |
Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio. |
|
|
|
| 21 |
Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem. |
|
|
|
| 22 |
Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior. |
|
|
|
| 23 |
Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. |
|
|
|
| 24 |
Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat. |
|
|
|
| 25 |
Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur. |
|
|
|
| 26 |
Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum. |
|
|
|
| 27 |
Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perdi |
|
|
|