|
| 13 |
LIBER PROVERBIORUM SALOMONIS |
Proverbs - Wycliffe Bible(14c) |
Proverbs - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Filius sapiens doctrina patris; qui autem illusor est non audit cum arguitur. |
|
|
|
| 2 |
De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem prævaricatorum iniqua. |
|
|
|
| 3 |
Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. |
|
|
|
| 4 |
Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur. |
|
|
|
| 5 |
Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur. |
|
|
|
| 6 |
Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat. |
|
|
|
| 7 |
Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. |
|
|
|
| 8 |
Redemptio animæ viri divitiæ suæ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. |
|
|
|
| 9 |
Lux justorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur. |
|
|
|
| 10 |
Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. |
|
|
|
| 11 |
Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. |
|
|
|
| 12 |
Spes quæ differtur affligit animam; lignum vitæ desiderium veniens. |
|
|
|
| 13 |
Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ er |
|
|
|
| 14 |
Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis. |
|
|
|
| 15 |
Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago. |
|
|
|
| 16 |
Astutus omnia agit cum consilio; qui autem fatuus est aperit stultitiam. |
|
|
|
| 17 |
Nuntius impii cadet in malum; legatus autem fidelis, sanitas. |
|
|
|
| 18 |
Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur. |
|
|
|
| 19 |
Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala. |
|
|
|
| 20 |
Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur. |
|
|
|
| 21 |
Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona. |
|
|
|
| 22 |
Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris. |
|
|
|
| 23 |
Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio. |
|
|
|
| 24 |
Qui parcit virgæ odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit. |
|
|
|
| 25 |
Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis. |
|
|
|