|
3 |
LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS |
Wisdom - Wycliffe Bible(14c) |
Wisdom - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Justorum autem animæ in manu Dei sunt,
et non tangent illos tormentum mortis.
|
|
|
The destiny of the righteous. Wis.3.1-9 |
2 |
Visi sunt oculis insipientium mori,
et æstimata est afflictio exitus illorum,
|
|
|
|
3 |
et quod a nobis est iter exterminium;
illi autem sunt in pace:
|
|
|
|
4 |
etsi coram hominibus tormenta passi sunt,
spes illorum immortalitate plena est.
|
|
|
|
5 |
In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur,
quoniam Deus tentavit eos,
et invenit illos dignos se.
|
|
|
|
6 |
Tamquam aurum in fornace probavit illos,
et quasi holocausti hostiam accepit illos,
et in tempore erit respectus illorum.
|
|
|
|
7 |
Fulgebunt justi
et tamquam scintillæ in arundineto discurrent.
|
|
|
|
8 |
Judicabunt nationes, et dominabuntur populis,
et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
|
|
|
|
9 |
Qui confidunt in illo intelligent veritatem,
et fideles in dilectione acquiescent illi,
quoniam donum et pax est electis ejus.
|
|
|
|
10 |
Impii autem secundum quæ cogitaverunt
correptionem habebunt:
qui neglexerunt justum,
et a Domino recesserunt.
|
|
|
The destiny of the wicked. Wis.3.10-13 |
11 |
Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est:
et vacua est spes illorum,
et labores sine fructu,
et inutilia opera eorum.
|
|
|
|
12 |
Mulieres eorum insensatæ sunt,
et nequissimi filii eorum.
|
|
|
|
13 |
Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis;
et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto,
habebit fructum in respectione animarum sanctarum;
|
|
|
Virtue. Wis.3.13-4.9 |
14 |
et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem,
nec cogitavit adversus Deum nequissima:
dabitur enim illi fidei donum electum,
et sors in templo Dei acceptissima.
|
|
|
|
15 |
Bonorum enim laborum gloriosus est fructus,
et quæ non concidat radix sapientiæ.
|
|
|
|
16 |
Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt,
et ab iniquo thoro semen exterminabitur.
|
|
|
|
17 |
Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur,
et sine honore erit novissima senectus illorum:
|
|
|
|
18 |
et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem,
nec in die agnitionis allocutionem.
|
|
|
|
19 |
Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes. |
|
|
|