| 17 |
LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS |
Wisdom - Wycliffe Bible(14c) |
Wisdom - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 1 |
Magna sunt enim judicia tua, Domine,
et inenarrabilia verba tua:
propter hoc indisciplinat? anim? erraverunt.
|
|
|
Terror strikes the Egyptians. Wis.17.1-21 |
| 2 |
Dum enim persuasum habent iniqui
posse dominari nationi sanct?,
vinculis tenebrarum et long? noctis compediti,
inclusi sub tectis,
fugitivi perpetu? providenti? jacuerunt.
|
|
|
|
| 3 |
Et dum putant se latere in obscuris peccatis,
tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt,
paventes horrende,
et cum admiratione nimia perturbati.
|
|
|
|
| 4 |
Neque enim qu? continebat illos spelunca sine timore custodiebat,
quoniam sonitus descendens perturbabat illos,
et person? tristes illis apparentes pavorem illis pr?stabant.
|
|
|
|
| 5 |
Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen pr?bere,
nec siderum limpid? flamm?
illuminare poterant illam noctem horrendam.
|
|
|
|
| 6 |
Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus;
et timore perculsi illius qu? non videbatur faciei,
?stimabant deteriora esse qu? videbantur.
|
|
|
|
| 7 |
Et magic? artis appositi erant derisus,
et sapienti? glori? correptio cum contumelia.
|
|
|
|
| 8 |
Illi enim qui promittebant
timores et perturbationes expellere se ab anima languente,
hi cum derisu pleni timore languebant.
|
|
|
|
| 9 |
Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat,
transitu animalium et serpentium sibilatione commoti,
tremebundi peribant,
et a?rem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre.
|
|
|
|
| 10 |
Cum sit enim timida nequitia,
dat testimonium condemnationis:
semper enim pr?sumit s?va,
perturbata conscientia:
|
|
|
|
| 11 |
nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum.
|
|
|
|
| 12 |
Et dum ab intus minor est exspectatio,
majorem computat inscientiam ejus caus?,
de qua tormentum pr?stat.
|
|
|
|
| 13 |
Illi autem qui impotentem vere noctem,
et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem,
eumdem somnum dormientes,
|
|
|
|
| 14 |
aliquando monstrorum exagitabantur timore,
aliquando anim? deficiebant traductione:
subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat.
|
|
|
|
| 15 |
Deinde si quisquam ex illis decidisset,
custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.
|
|
|
|
| 16 |
Si enim rusticus quis erat, aut pastor,
aut agri laborum operarius pr?occupatus esset,
ineffugibilem sustinebat necessitatem;
|
|
|
|
| 17 |
una enim catena tenebrarum omnes erant colligati.
Sive spiritus sibilans,
aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis,
aut vis aqu? decurrentis nimium,
|
|
|
|
| 18 |
aut sonus validus pr?cipitatarum petrarum,
aut ludentium animalium cursus invisus,
aut mugientium valida bestiarum vox,
aut resonans de altissimis montibus echo:
deficientes faciebantillos pr? timore.
|
|
|
|
| 19 |
Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine,
et non impeditis operibus continebatur.
|
|
|
|
| 20 |
Solis autem illis superposita erat gravis nox,
imago tenebrarum qu? superventura illis erat:
ipsi ergo sibi erant graviores tenebris. |
|
|
|