|
| 14 |
LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS |
Wisdom - Wycliffe Bible(14c) |
Wisdom - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Iterum alius navigare cogitans,
et per feros fluctus iter facere incipiens,
ligno portante se, fragilius lignum invocat.
|
|
|
Idols. Wis.14.1-11 |
| 2 |
Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit,
et artifex sapientia fabricavit sua.
|
|
|
|
| 3 |
Tua autem, Pater, providentia gubernat:
quoniam dedisti et in mari viam,
et inter fluctus semitam firmissimam,
|
|
|
|
| 4 |
ostendens quoniam potens es ex omnibus salvare,
etiam si sine arte aliquis adeat mare.
|
|
|
|
| 5 |
Sed ut non essent vacua sapientiæ tuæ opera,
propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas,
et transeuntes mare per ratem liberati sunt.
|
|
|
|
| 6 |
Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes,
spes orbis terrarum ad ratem confugiens,
remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata.
|
|
|
|
| 7 |
Benedictum est enim lignum per quod fit justitia;
|
|
|
|
| 8 |
per manus autem quod fit idolum,
maledictum est et ipsum, et qui fecit illud:
quia ille quidem operatus est,
illud autem cum esset fragile, deus cognominatus est.
|
|
|
|
| 9 |
Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas ejus;
|
|
|
|
| 10 |
etenim quod factum est, cum illo qui fecit tormenta patietur.
|
|
|
|
| 11 |
Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus,
quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt,
et in tentationem animabus hominum,
et in muscipulam pedibus insipientium.
|
|
|
|
| 12 |
Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum,
et adinventio illorum corruptio vitæ est:
|
|
|
Origins of idolatry. Wis.14.12-21 |
| 13 |
neque enim erant ab initio,
neque erunt in perpetuum.
|
|
|
|
| 14 |
Supervacuitas enim hominum hæc advenit in orbem terrarum,
et ideo brevis illorum finis est inventus. |
|
|
|
| 15 |
Acerbo enim luctu dolens pater,
cito sibi rapti filii fecit imaginem;
et illum qui tunc quasi homo mortuus fuerat,
nunc tamquam deum colere cœpit,
et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.
|
|
|
|
| 16 |
Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine,
hic error tamquam lex custoditus est,
et tyrannorum imperio colebantur figmenta.
|
|
|
|
| 17 |
Et hos quos in palam homines honorare non poterant
propter hoc quod longe essent,
e longinquo figura eorum allata,
evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt,
ut illum qui aberat, tamquam præsentemcolerent sua |
|
|
|
| 18 |
Provexit autem ad horum culturam
et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia.
|
|
|
|
| 19 |
Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit,
elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret.
|
|
|
|
| 20 |
Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis,
eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat,
nunc deum æstimaverunt.
|
|
|
|
| 21 |
Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio,
quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines,
incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. |
|
|
|
| 22 |
Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam,
sed et in magno viventes inscientiæ bello,
tot et tam magna mala pacem appellant.
|
|
|
Results of idolatry. Wis.14.22-31 |
| 23 |
Aut enim filios suos sacrificantes,
aut obscura sacrificia facientes,
aut insaniæ plenas vigilias habentes,
|
|
|
|
| 24 |
neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt:
sed alius alium per invidiam occidit,
aut adulterans contristat,
|
|
|
|
| 25 |
et omnia commista sunt: sanguis, homicidium,
furtum et fictio, corruptio et infidelitas,
turbatio et perjurium, tumultus bonorum,
|
|
|
|
| 26 |
Dei immemoratio, animarum inquinatio,
nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia,
inordinatio mœchiæ et impudicitiæ.
|
|
|
|
| 27 |
Infandorum enim idolorum cultura
omnis mali causa est, et initium et finis.
|
|
|
|
| 28 |
Aut enim dum lætantur insaniunt,
aut certe vaticinantur falsa,
aut vivunt injuste, aut pejerant cito.
|
|
|
|
| 29 |
Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt,
male jurantes noceri se non sperant.
|
|
|
|
| 30 |
Utraque ergo illis evenient digne,
quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis,
et juraverunt injuste,
in dolo contemnentes justitiam.
|
|
|
|
| 31 |
Non enim juratorum virtus,
sed peccantium pœna,
perambulat semper injustorum prævaricationem. |
|
|
|