|
| 13 |
LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS |
Wisdom - Wycliffe Bible(14c) |
Wisdom - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Vani autem sunt omnes homines
in quibus non subest scientia Dei;
et de his quæ videntur bona,
non potuerunt intelligere eum qui est,
neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex:
|
|
|
Foolishness of nature worship. Wis.13.1-9 |
| 2 |
sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem,
aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam,
rectores orbis terrarum deos putaverunt.
|
|
|
|
| 3 |
Quorum si specie delectati, deos putaverunt,
sciant quanto his dominator eorum speciosior est:
speciei enim generator hæc omnia constituit.
|
|
|
|
| 4 |
Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt,
intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis:
|
|
|
|
| 5 |
a magnitudine enim speciei et creaturæ
cognoscibiliter poterit creator horum videri.
|
|
|
|
| 6 |
Sed tamen adhuc in his minor est querela;
et hi enim fortasse errant,
Deum quærentes, et volentes invenire.
|
|
|
|
| 7 |
Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt,
et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur.
|
|
|
|
| 8 |
Iterum autem nec his debet ignosci.
|
|
|
|
| 9 |
Si enim tantum potuerunt scire
ut possent æstimare sæculum,
quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt? |
|
|
|
| 10 |
Infelices autem sunt,
et inter mortuos spes illorum est,
qui appellaverunt deos opera manuum hominum:
aurum et argentum, artis inventionem,
et similitudines animalium, aut lapidem inutilem,
pusmanus antiquæ.
|
|
|
Foolishness of idolatry. Wis.13.10-19 |
| 11 |
Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit,
et hujus docte eradat omnem corticem,
et arte sua usus
diligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ;
|
|
|
|
| 12 |
reliquiis autem ejus operis
ad præparationem escæ abutatur,
|
|
|
|
| 13 |
et reliquum horum quod ad nullos usus facit,
lignum curvum et vorticibus plenum
sculpat diligenter per vacuitatem suam,
et per scientiam suæ artis figuret illud,
et assimilet illud imagini hominis,
|
|
|
|
| 14 |
aut alicui ex animalibus illud comparet:
perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius,
et omnem maculam quæ in illo est perliniens;
|
|
|
|
| 15 |
et faciat ei dignam habitationem,
et in pariete ponens illud,
et confirmans ferro |
|
|
|
| 16 |
ne forte cadat,
prospiciens illi:
sciens quoniam non potest adjuvare se:
imago enim est, et opus est illi adjutorium.
|
|
|
|
| 17 |
Et de substantia sua, et de filiis suis,
et de nuptiis votum faciens inquirit:
non erubescit loqui cum illo qui sine anima est.
|
|
|
|
| 18 |
Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur,
et pro vita rogat mortuum,
et in adjutorium inutilem invocat.
|
|
|
|
| 19 |
Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest;
et de acquirendo, et de operando,
et de omnium rerum eventu,
petit ab eo qui in omnibus est inutilis. |
|
|
|