|
12 |
LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS |
Wisdom - Wycliffe Bible(14c) |
Wisdom - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus !
|
|
|
|
2 |
Ideoque eos qui exerrant partibus corripis,
et de quibus peccant admones et alloqueris,
ut relicta malitia credant in te, Domine. |
|
|
|
3 |
Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ,
quos exhorruisti,
|
|
|
Sins of Canaan. Wis.12.3-11 |
4 |
quoniam odibilia opera tibi faciebant
per medicamina et sacrificia injusta,
|
|
|
|
5 |
et filiorum suorum necatores sine misericordia,
et comestores viscerum hominum,
et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo,
|
|
|
|
6 |
et auctores parentes animarum inauxiliatarum,
perdere voluisti per manus parentum nostrorum:
|
|
|
|
7 |
ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei,
quæ tibi omnium carior est terra.
|
|
|
|
8 |
Sed et his tamquam hominibus pepercisti,
et misisti antecessores exercitus tui vespas,
ut illos paulatim exterminarent.
|
|
|
|
9 |
Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis,
aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare:
|
|
|
|
10 |
sed partibus judicans,
dabas locum pœnitentiæ,
non ignorans quoniam nequam est natio eorum,
et naturalis malitia ipsorum,
et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.
|
|
|
|
11 |
Semen enim erat maledictum ab initio;
nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.
|
|
|
|
12 |
Quis enim dicet tibi: Quid fecisti?
aut quis stabit contra judicium tuum?
aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum?
aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti?
|
|
|
God is sovereign. Wis.12.12-22 |
13 |
Non enim est alius deus quam tu,
cui cura est de omnibus,
ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium.
|
|
|
|
14 |
Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent
de his quos perdidisti.
|
|
|
|
15 |
Cum ergo sis justus, juste omnia disponis;
ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare,
exterum æstimas a tua virtute.
|
|
|
|
16 |
Virtus enim tua justitiæ initium est,
et ob hoc quod Dominus es,
omnibus te parcere facis.
|
|
|
|
17 |
Virtutem enim ostendis tu,
qui non crederis esse in virtute consummatus,
et horum qui te nesciunt audaciam traducis.
|
|
|
|
18 |
Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas,
et cum magna reverentia disponis nos:
subest enim tibi, cum volueris posse. |
|
|
|
19 |
Docuisti autem populum tuum per talia opera,
quoniam oportet justum esse et humanum;
et bonæ spei fecisti filios tuos,
quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ.
|
|
|
|
20 |
Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti,
cum tanta cruciasti attentione,
dans tempus et locum per quæ possent mutari a malitia:
|
|
|
|
21 |
cum quanta diligentia judicasti filios tuos,
quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum !
|
|
|
|
22 |
Cum ergo das nobis disciplinam,
inimicos nostros multipliciter flagellas,
ut bonitatem tuam cogitemus judicantes,
et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam.
|
|
|
|
23 |
Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt,
per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta.
|
|
|
Punishment of the Egyptians. Wis.12.23-27 |
24 |
Etenim in erroris via diutius erraverunt,
deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua,
infantium insensatorum more viventes.
|
|
|
|
25 |
Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti.
|
|
|
|
26 |
Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti,
dignum Dei judicium experti sunt.
|
|
|
|
27 |
In quibus enim patientes indignabantur
per hæc quos putabant deos,
in ipsis cum exterminarentur videntes,
illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt;
propter quod et finis condemnationis eorum venit super illo |
|
|
|