|
11 |
LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS |
Wisdom - Wycliffe Bible(14c) |
Wisdom - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti.
|
|
|
Wisdom led the Israelites through the desert. Wis.11.1-5 |
2 |
Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur,
et in locis desertis fixerunt casas.
|
|
|
|
3 |
Steterunt contra hostes,
et de inimicis se vindicaverunt.
|
|
|
|
4 |
Sitierunt, et invocaverunt te,
et data est illis aqua de petra altissima,
et requies sitis de lapide duro. |
|
|
|
5 |
Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum
a defectione potus sui,
et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt:
|
|
|
|
6 |
per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est.
|
|
|
Punishment of the Egyptians. Wis.11.6-20 |
7 |
Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis,
humanum sanguinem dedisti injustis.
|
|
|
|
8 |
Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum,
dedisti illis abundantem aquam insperate,
|
|
|
|
9 |
ostendens per sitim quæ tunc fuit,
quemadmodum tuos exaltares,
et adversarios illorum necares.
|
|
|
|
10 |
Cum enim tentati sunt,
et quidem cum misericordia disciplinam accipientes,
scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.
|
|
|
|
11 |
Hos quidem tamquam pater monens probasti;
illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti.
|
|
|
|
12 |
Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur.
|
|
|
|
13 |
Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus,
cum memoria præteritorum.
|
|
|
|
14 |
Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi,
commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.
|
|
|
|
15 |
Quem enim in expositione prava projectum deriserunt,
in finem eventus mirati sunt,
non similiter justis sitientes.
|
|
|
|
16 |
Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum,
quod quidam errantes colebant mutos serpentes
et bestias supervacuas,
immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam;
|
|
|
|
17 |
ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur.
|
|
|
|
18 |
Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua,
quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa,
immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,
|
|
|
|
19 |
aut novi generis ira plenas ignotas bestias,
aut vaporem ignium spirantes,
aut fumi odorem proferentes,
aut horrendas ab oculis scintillas emittentes;
|
|
|
|
20 |
quarum non solum læsura poterat illos exterminare,
sed et aspectus per timorem occidere.
|
|
|
|
21 |
Sed et sine his uno spiritu poterant occidi,
persecutionem passi ab ipsis factis suis,
et dispersi per spiritum virtutis tuæ:
sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti.
|
|
|
God is powerful & merciful. Wis.11.21-12.2 |
22 |
Multum enim valere, tibi soli supererat semper:
et virtuti brachii tui quis resistet?
|
|
|
|
23 |
Quoniam tamquam momentum stateræ,
sic est ante te orbis terrarum,
et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.
|
|
|
|
24 |
Sed misereris omnium, quia omnia potes;
et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam.
|
|
|
|
25 |
Diligis enim omnia quæ sunt,
et nihil odisti eorum quæ fecisti;
nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti.
|
|
|
|
26 |
Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses?
aut quod a te vocatum non esset conservaretur?
|
|
|
|
27 |
Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine,
qui amas animas. |
|
|
|