|
| 18 |
LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS |
Wisdom - Wycliffe Bible(14c) |
Wisdom - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Sanctis autem tuis maxima erat lux,
et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant.
Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te;
|
|
|
Light shines on the Israelites. Wis.18.1-4 |
| 2 |
et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant,
et ut esset differentia, donum petebant.
|
|
|
|
| 3 |
Propter quod ignis ardentem columnam
ducem habuerunt ignotæ viæ,
et solem sine læsura boni hospitii præstitisti.
|
|
|
|
| 4 |
Digni quidem illi carere luce,
et pati carcerem tenebrarum,
qui inclusos custodiebant filios tuos,
per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari. |
|
|
|
| 5 |
Cum cogitarent justorum occidere infantes,
et uno exposito filio et liberato,
in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti,
et pariter illos perdidisti in aqua valida.
|
|
|
Death of the Egyptian first-born. Wis.18.5-19 |
| 6 |
Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris,
ut vere scientes quibus juramentis crediderunt,
animæquiores essent.
|
|
|
|
| 7 |
Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum,
injustorum autem exterminatio.
|
|
|
|
| 8 |
Sicut enim læsisti adversarios,
sic et nos provocans magnificasti.
|
|
|
|
| 9 |
Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum,
et justitiæ legem in concordia disposuerunt;
similiter et bona et mala recepturos justos,
patrum jam decantantes laudes.
|
|
|
|
| 10 |
Resonabat autem inconveniens inimicorum vox,
et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
|
|
|
|
| 11 |
Simili autem pœna servus cum domino afflictus est,
et popularis homo regi similia passus.
|
|
|
|
| 12 |
Similiter ergo omnes, uno nomine mortis,
mortuos habebant innumerabiles:
nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant,
quoniam uno momento quæ erat præclarior
natio illorum exterminata est.
|
|
|
|
| 13 |
De omnibus enim non credentes, propter veneficia;
tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum,
spoponderunt populum Dei esse.
|
|
|
|
| 14 |
Cum enim quietum silentium contineret omnia,
et nox in suo cursu medium iter haberet,
|
|
|
|
| 15 |
omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus,
durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,
|
|
|
|
| 16 |
gladius acutus insimulatum imperium tuum portans:
et stans, replevit omnia morte,
et usque ad cælum attingebat stans in terra.
|
|
|
|
| 17 |
Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos,
et timores supervenerunt insperati.
|
|
|
|
| 18 |
Et alius alibi projectus semivivus,
propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis.
|
|
|
|
| 19 |
Visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant,
ne inscii quare mala patiebantur perirent.
|
|
|
|
| 20 |
Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis,
et commotio in eremo facta est multitudinis:
sed non diu permansit ira tua.
|
|
|
Aaron's saving prayer. Wis.18.20-25 |
| 21 |
Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis,
proferens servitutis suæ scutum,
orationem et per incensum deprecationem allegans,
restitit iræ, et finem imposuit necessitati,
stendens quoniam tuus estfamulus.
|
|
|
|
| 22 |
Vicit autem turbas non in virtute corporis,
nec armaturæ potentia:
sed verbo illum qui se vexabat subjecit,
juramenta parentum et testamentum commemorans.
|
|
|
|
| 23 |
Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui,
interstitit, et amputavit impetum,
et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam.
|
|
|
|
| 24 |
In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum;
et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta,
et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat.
|
|
|
|
| 25 |
His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit:
erat enim sola tentatio iræ sufficiens. |
|
|
|