|
2 |
LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS |
Wisdom - Wycliffe Bible(14c) |
Wisdom - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Dixerunt enim cogitantes apud se non recte:
Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ,
et non est refrigerium in fine hominis,
et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.
|
|
|
Wiched thinking. Wis.2.1-24 |
2 |
Quia ex nihilo nati sumus,
et post hoc erimus tamquam non fuerimus.
Quoniam fumus flatus est in naribus nostris,
et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum:
|
|
|
|
3 |
qua extincta, cinis erit corpus nostrum,
et spiritus diffundetur tamquam mollis aër;
et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis,
et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiissolis,
tacaloreilliusaggravata.
|
|
|
|
4 |
Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus,
et nemo memoriam habebit operum nostrorum.
|
|
|
|
5 |
Umbræ enim transitus est tempus nostrum,
et non est reversio finis nostri:
quoniam consignata est, et nemo revertitur.
|
|
|
|
6 |
Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt,
et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.
|
|
|
|
7 |
Vino pretioso et unguentis nos impleamus,
et non prætereat nos flos temporis.
|
|
|
|
8 |
Coronemus nos rosis antequam marcescant;
nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra:
|
|
|
|
9 |
nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ.
Ubique relinquamus signa lætitiæ,
quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors.
|
|
|
|
10 |
Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ,
nec veterani revereamur canos multi temporis:
|
|
|
|
11 |
sit autem fortitudo nostra lex justitiæ;
quod enim infirmum est, inutile invenitur.
|
|
|
|
12 |
Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis,
et contrarius est operibus nostris,
et improperat nobis peccata legis,
et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ.
|
|
|
|
13 |
Promittit se scientiam Dei habere,
et filium Dei se nominat.
|
|
|
|
14 |
Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.
|
|
|
|
15 |
Gravis est nobis etiam ad videndum,
quoniam dissimilis est aliis vita illius,
et immutatæ sunt viæ ejus.
|
|
|
|
16 |
Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo,
et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis,
et præfert novissima justorum,
et gloriatur patrem se habere Deum.
|
|
|
|
17 |
Videamus ergo si sermones illius veri sint,
et tentemus quæ ventura sunt illi,
et sciemus quæ erunt novissima illius.
|
|
|
|
18 |
Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum,
et liberabit eum de manibus contrariorum.
|
|
|
|
19 |
Contumelia et tormento interrogemus eum,
ut sciamus reverentiam ejus,
et probemus patientiam illius.
|
|
|
|
20 |
Morte turpissima condemnemus eum;
erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
|
|
|
|
21 |
Hæc cogitaverunt, et erraverunt:
excæcavit enim illos malitia eorum.
|
|
|
|
22 |
Et nescierunt sacramenta Dei:
neque mercedem speraverunt justitiæ,
nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.
|
|
|
|
23 |
Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem,
et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum.
|
|
|
|
24 |
Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum:
|
|
|
|
25 |
imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. |
|
|
|