|
1 |
LIBER SAPIENTIAE SOLOMONIS |
Wisdom - Wycliffe Bible(14c) |
Wisdom - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Diligite justitiam, qui judicatis terram.
Sentite de Domino in bonitate,
et in simplicitate cordis quærite illum:
|
|
|
WISDOM. The search for justice. Wis.1.1-5 |
2 |
quoniam invenitur ab his qui non tentant illum,
apparet autem eis qui fidem habent in illum.
|
|
|
|
3 |
Perversæ enim cogitationes separant a Deo;
probata autem virtus corripit insipientes.
|
|
|
|
4 |
Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia,
nec habitabit in corpore subdito peccatis.
|
|
|
|
5 |
Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum,
et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu,
et corripietur a superveniente iniquitate.
|
|
|
|
6 |
Benignus est enim spiritus sapientiæ,
et non liberabit maledicum a labiis suis:
quoniam renum illius testis est Deus,
et cordis illius scrutator est verus,
et linguæ ejus auditor.
|
|
|
God knows Wis.1.6-11 |
7 |
Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum,
et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.
|
|
|
|
8 |
Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere,
nec præteriet illum corripiens judicium.
|
|
|
|
9 |
In cogitationibus enim impii interrogatio erit;
sermonum autem illius auditio ad Deum veniet,
ad correptionem iniquitatum illius.
|
|
|
|
10 |
Quoniam auris zeli audit omnia,
et tumultus murmurationum non abscondetur.
|
|
|
|
11 |
Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest,
et a detractione parcite linguæ:
quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit,
os autem quod mentitur occidit animam. |
|
|
|
12 |
Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ,
neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
|
|
|
God did not create death. Wis.1.12-16 |
13 |
Quoniam Deus mortem non fecit,
nec lætatur in perditione vivorum.
|
|
|
|
14 |
creavit enim ut essent omnia,
et sanabiles fecit nationes orbis terrarum:
et non est in illis medicamentum exterminii,
nec inferorum regnum in terra.
|
|
|
|
15 |
Justitia enim perpetua est, et immortalis.
|
|
|
|
16 |
Impii autem manibus et verbis accersierunt illam,
et æstimantes illam amicam, defluxerunt;
et sponsiones posuerunt ad illam,
quoniam digni sunt qui sint ex parte illius. |
|
|
|