|
7 |
1 MACHABEES |
1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
1 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Anno centesimo quinquagesimo primo, exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic. |
|
|
The high priest Alcimus & the campaign of Nicanor. (161 BCE) 1Mace.7.1-50 | 2Mace.14.1-36 | 2Mace.15.1-36 |
2 |
Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adducerent eos ad eum. |
|
|
|
3 |
Et res ei innotuit, et ait: Nolite mihi ostendere faciem eorum. |
|
|
|
4 |
Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui. |
|
|
|
5 |
Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël: et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos. |
|
|
|
6 |
Et accusaverunt populum apud regem, dicentes: Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra. |
|
|
|
7 |
Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis: et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum. |
|
|
|
8 |
Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi: et misit eum, |
|
|
|
9 |
ut videret exterminium quod fecit Judas: sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël. |
|
|
|
10 |
Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda: et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo. |
|
|
|
11 |
Et non intenderunt sermonibus eorum: viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. |
|
|
|
12 |
Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ justa sunt: |
|
|
|
13 |
et primi, Assidæi qui erant in filiis Israël: et exquirebant ab eis pacem. |
|
|
|
14 |
Dixerunt enim: Homo sacerdos de semine Aaron venit; non decipiet nos: |
|
|
|
15 |
et locutus est cum eis verba pacifica, et juravit illis, dicens: Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris. |
|
|
|
16 |
Et crediderunt ei: et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die, secundum verbum quod scriptum est: |
|
|
|
17 |
Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. |
|
|
|
18 |
Et incubuit timor et tremor in omnem populum: quia dixerunt: Non est veritas, et judicium in eis: transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt. |
|
|
|
19 |
Et movit Bacchides castra ab Jerusalem, et applicuit in Bethzecha: et misit, et comprehendit multos ex eis qui a se effugerant: et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum projecit. |
|
|
|
20 |
Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adjutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem: |
|
|
|
21 |
et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui: |
|
|
|
22 |
et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Juda, et fecerunt plagam magnam in Israël. |
|
|
|
23 |
Et vidit Judas omnia mala quæ fecit Alcimus et qui cum eo erant filiis Israël, multo plus quam gentes: |
|
|
|
24 |
et exiit in omnes fines Judææ in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem. |
|
|
|
25 |
Vidit autem Alcimus quod prævaluit Judas et qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos: et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus. |
|
|
|
26 |
Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus, qui erat inimicitias exercens contra Israël: et mandavit ei evertere populum. |
|
|
|
27 |
Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis cum dolo, |
|
|
|
28 |
dicens: Non sit pugna inter me et vos: veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace. |
|
|
|
29 |
Et venit ad Judam, et salutaverunt se invicem pacifice: et hostes parati erant rapere Judam. |
|
|
|
30 |
Et innotuit sermo Judæ quoniam cum dolo venerat ad eum: et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem ejus. |
|
|
|
31 |
Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium ejus: et exivit obviam Judæ in pugnam juxta Capharsalama. |
|
|
|
32 |
Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem David. |
|
|
|
33 |
Et post hæc verba ascendit Nicanor in montem Sion: et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, quæ offerebantur pro rege. |
|
|
|
34 |
Et irridens sprevit eos, et polluit: et locutus est superbe, |
|
|
|
35 |
et juravit cum ira, dicens: Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna. |
|
|
|
36 |
Et intraverunt sacerdotes, et steterunt ante faciem altaris et templi, et flentes dixerunt: |
|
|
|
37 |
Tu, Domine, elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo: |
|
|
|
38 |
fac vindictam in homine isto et exercitu ejus, et cadant in gladio: memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant. |
|
|
|
39 |
Et exiit Nicanor ab Jerusalem, et castra applicuit ad Bethoron: et occurrit illi exercitus Syriæ. |
|
|
|
40 |
Et Judas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris: et oravit Judas, et dixit: |
|
|
|
41 |
Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octoginta quinque millia: |
|
|
|
42 |
sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie: et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua: et judica illum secundum malitiam illius. |
|
|
|
43 |
Et commiserunt exercitus prælium tertiadecima die mensis Adar: et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in prælio. |
|
|
|
44 |
Ut autem vidit exercitus ejus quia cecidisset Nicanor, projecerunt arma sua, et fugerunt: |
|
|
|
45 |
et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus: |
|
|
|
46 |
et exierunt de omnibus castellis Judææ in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis necunus. |
|
|
|
47 |
Et acceperunt spolia eorum in prædam: et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram ejus, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra Jerusalem. |
|
|
|
48 |
Et lætatus est populus valde, et egerunt diem illam in lætitia magna. |
|
|
|
49 |
Et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis Adar. |
|
|
|
50 |
Et siluit terra Juda dies paucos. |
|
|
|