katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516
11 1 MACHABEES 1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 1 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
1 Et rex ?gypti congregavit exercitum, sicut arena qu? est circa oram maris, et naves multas: et qu?rebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo. The fall of Alexander Epiphanes. 1Mace.11.1-19
2 Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei: quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset.  
3 Cum autem introiret civitatem Ptolem?us, ponebat custodias militum in singulis civitatibus.  
4 Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cetera ejus demolita, et corpora projecta, et eorum, qui c?si erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam.  
5 Et narraverunt regi quia h?c fecit Jonathas, ut invidiam facerent ei: et tacuit rex.  
6 Et occurrit Jonathas regi in Joppen cum gloria, et invicem se salutaverunt, et dormierunt illic.  
7 Et abiit Jonathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus: et reversus est in Jerusalem.  
8 Rex autem Ptolem?us obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam, et cogitabat in Alexandrum consilia mala.  
9 Et misit legatos ad Demetrium, dicens: Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui:  
10 p?nitet enim me quod dederim illi filiam meam: qu?sivit enim me occidere.  
11 Et vituperavit eum, propterea quod concupierat regnum ejus.  
12 Et abstulit filiam suam, et dedit eam Demetrio, et alienavit se ab Alexandro, et manifest? sunt inimiciti? ejus.  
13 Et intravit Ptolem?us Antiochiam, et imposuit duo diademata capiti suo, ?gypti et Asi?.  
14 Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus: quia rebellabant qui erant in locis illis.  
15 Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum: et produxit Ptolem?us rex exercitum, et occurrit ei in manu valida, et fugavit eum.  
16 Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur: rex autem Ptolem?us exaltatus est.  
17 Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri, et misit Ptolem?o.  
18 Et rex Ptolem?us mortuus est in die tertia: et qui erant in munitionibus, perierunt ab his qui erant intra castra.  
19 Et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo.  
20 In diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Jud?a, ut expugnarent arcem qu? est in Jerusalem: et fecerunt contra eam machinas multas. Jonathan wins the Favour of Demetrius II (Nicator). 1Mace.11.20-37
21 Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem Demetrium, et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem.  
22 Et ut audivit, iratus est: et statim venit ad Ptolemaidam, et scripsit Jonath? ne obsideret arcem, sed occurreret sibi ad colloquium festinato.  
23 Ut audivit autem Jonathas, jussit obsidere: et elegit de senioribus Isra?l, et de sacerdotibus, et dedit se periculo.  
24 Et accepit aurum, et argentum, et vestem, et alia xenia multa, et abiit ad regem Ptolemaidam: et invenit gratiam in conspectu ejus,  
25 et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua.  
26 Et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante eum fuerant: et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum,  
27 et statuit ei principatum sacerdotii, et qu?cumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem amicorum.  
28 Et postulavit Jonathas a rege ut immunem faceret Jud?am, et tres toparchias, et Samariam et confines ejus: et promisit ei talenta trecenta.  
29 Et consensit rex: et scripsit Jonath? epistolas de his omnibus, hunc modum continentes:  
30 Rex Demetrius fratri Jonath? salutem, et genti Jud?orum.  
31 Exemplum epistol?, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, misimus ad vos ut sciretis:  
32 Rex Demetrius Lastheni parenti salutem.  
33 Genti Jud?orum amicis nostris, et conservantibus qu? justa sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent.  
34 Statuimus ergo illis omnes fines Jud??, et tres civitates, Lydan, et Ramathan, qu? addit? sunt Jud?? ex Samaria, et omnes confines earum, sequestrari omnibus sacrificantibus in Jerosolymis pro his qu? ab eis prius accipiebat rex per singulosannos, et pro fructibus terr? etpomorum  
35 Et alia qu? ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore, remittimus eis: et areas salinarum, et coronas, qu? nobis deferebantur,  
36 omnia ipsis concedimus: et nihil horum irritum erit, ex hoc, et in omne tempus.  
37 Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Jonath?, et ponatur in monte sancto, in loco celebri.  
38 Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quemcontraxit ab insulis gentium: et inimici erant ei omnes exercituspatrum ejus. Jonathan helps Demetrius II. 1Mace.11.38-53
39 Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius: et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium, et ivit ad Emalchuel Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri:  
40 et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui: et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius, et inimicitias exercituum ejus adversus illum. Et mansit ibi diebus multis.  
41 Et misit Jonathas ad Demetrium regem, ut ejiceret eos qui in arce erant in Jerusalem, et qui in pr?sidiis erant: quia impugnabant Isra?l.  
42 Et misit Demetrius ad Jonathan, dicens: Non h?c tantum faciam tibi, et genti tu?, sed gloria illustrabo te, et gentem tuam, cum fuerit opportunum.  
43 Nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros: quia discessit omnis exercitus meus.  
44 Et misit ei Jonathas tria millia virorum fortium Antiochiam: et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum.  
45 Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem.  
46 Et fugit rex in aulam: et occupaverunt qui erant de civitate, itinera civitatis, et c?perunt pugnare.  
47 Et vocavit rex Jud?os in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum, et dispersi sunt omnes per civitatem:  
48 et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem.  
49 Et viderunt qui erant de civitate, quod obtinuissent Jud?i civitatem sicut volebant: et infirmati sunt mente sua, et clamaverunt ad regem cum precibus, dicentes:  
50 Da nobis dextras, et cessent Jud?i oppugnare nos, et civitatem.  
51 Et projecerunt arma sua, et fecerunt pacem, et glorificati sunt Jud?i in conspectu regis, et in conspectu omnium qui erant in regno ejus, et nominati sunt in regno: et regressi sunt in Jerusalem habentes spoliamulta.  
52 Et sedit Demetrius rex in sede regni sui: et siluit terra in conspectu ejus.  
53 Et mentitus est omnia qu?cumque dixit, et abalienavit se a Jonatha, et non retribuit ei secundum beneficia qu? sibi tribuerat, et vexabat eum valde.  
54 Post h?c autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adolescens, et regnavit, et imposuit sibi diadema. Jonathan supports Antiochus VI (Epiphanes). 1Mace.11.54-74
55 Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum: et fugit, et terga vertit.  
56 Et accepit Tryphon bestias, et obtinuit Antiochiam.  
57 Et scripsit Antiochus adolescens Jonath?, dicens: Constituo tibi sacerdotium, et constituo te super quatuor civitates, ut sis de amicis regis.  
58 Et misit illi vasa aurea in ministerium, et dedit ei potestatem bibendi in auro, et esse in purpura, et habere fibulam auream:  
59 et Simonem fratrem ejus constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines ?gypti.  
60 Et exiit Jonathas, et perambulabat trans flumen civitates: et congregatus est ad eum omnis exercitus Syri? in auxilium, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate.  
61 Et abiit inde Gazam: et concluserunt se qui erant Gaz?: et obsedit eam, et succendit qu? erant in circuitu civitatis, et pr?datus est ea.  
62 Et rogaverunt Gazenses Jonathan, et dedit illis dexteram: et accepit filios eorum obsides, et misit illos in Jerusalem: et perambulavit regionem usque Damascum.  
63 Et audivit Jonathas quod pr?varicati sunt principes Demetrii in Cades, qu? est in Galil?a, cum exercitu multo, volentes eum removere a negotio regni:  
64 et occurrit illis: fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam.  
65 Et applicuit Simon ad Bethsuram, et expugnabat eam diebus multis, et conclusit eos.  
66 Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis: et ejecit eos inde, et cepit civitatem, et posuit in ea pr?sidium.  
67 Et Jonathas et castra ejus applicuerunt ad aquam Genesar, et ante lucem vigilaverunt in campo Asor:  
68 et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo, et tendebant ei insidias in montibus: ipse autem occurrit ex adverso.  
69 Insidi? vero exsurrexerunt de locis suis, et commiserunt pr?lium.  
70 Et fugerunt qui erant ex parte Jonath? omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Mathathias filius Absolomi, et Judas filius Calphi, princeps militi? exercitus.  
71 Et scidit Jonathas vestimenta sua, et posuit terram in capite suo, et oravit.  
72 Et reversus est Jonathas ad eos in pr?lium, et convertit eos in fugam, et pugnaverunt.  
73 Et viderunt qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum, et insequebantur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenerunt usque illuc:  
74 et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum: et reversus est Jonathas in Jerusalem.  

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.