|
15 |
1 MACHABEES |
1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
1 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Judæorum, et universæ genti: |
|
|
Antiochus VII (Euergetes) asks for Simon's support.. 1Mace.15.1-14 |
2 |
et erant continentes hunc modum: Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno, et genti Judæorum salutem. |
|
|
|
3 |
Quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vendicare regnum, et restituere illud sicut erat antea: et electam feci multitudinem exercitus, et feci naves bellicas. |
|
|
|
4 |
Volo autem procedere per regionem ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram, et qui desolaverunt civitates multas in regno meo. |
|
|
|
5 |
Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et quæcumque alia dona remiserunt tibi: |
|
|
|
6 |
et permitto tibi facere percussuram proprii numismatis in regione tua: |
|
|
|
7 |
Jerusalem autem sanctam esse, et liberam: et omnia arma, quæ fabricata sunt, et præsidia, quæ construxisti, quæ tenes, maneant tibi. |
|
|
|
8 |
Et omne debitum regis, et quæ futura sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittuntur tibi. |
|
|
|
9 |
Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra. |
|
|
|
10 |
Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone. |
|
|
|
11 |
Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens per maritimam: |
|
|
|
12 |
sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus: |
|
|
|
13 |
et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum: |
|
|
|
14 |
et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt: et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi. |
|
|
|
15 |
Venit autem Numenius, et qui cum eo fuerant, ab urbe Roma, habentes epistolas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur hæc: |
|
|
Rome supports the Jews. 1Mace.15.15-24 |
16 |
Lucius consul Romanorum, Ptolemæo regi salutem. |
|
|
|
17 |
Legati Judæorum venerunt ad nos amici nostri, renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Judæorum. |
|
|
|
18 |
Attulerunt autem et clypeum aureum mnarum mille. |
|
|
|
19 |
Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum: et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos. |
|
|
|
20 |
Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum. |
|
|
|
21 |
Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam. |
|
|
|
22 |
Hæc eadem scripta sunt Demetrio regi, et Attalo, et Ariarathi, et Arsaci, |
|
|
|
23 |
et in omnes regiones: et Lampsaco, et Spartiatis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyonem, et in Cariam, et in Samum, et in Pamphyliam, et in Lyciam, et in Alicarnassum, et in Coo, et in Siden, et in Aradon, et in Rhodum, et in Phaselidem, et in Gortynam, etGnidum, et Cyprum, e |
|
|
|
24 |
Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Judæorum. |
|
|
|
25 |
Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens: et conclusit Tryphonem, ne procederet: |
|
|
Antiochus VII breaks with Simon. 1Mace.15.25-36 |
26 |
et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa: |
|
|
|
27 |
et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quæ pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo. |
|
|
|
28 |
Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens: Vos tenetis Joppen, et Gazaram, et arcem, quæ est in Jerusalem, civitates regni mei: |
|
|
|
29 |
fines earum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo. |
|
|
|
30 |
Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Judææ: |
|
|
|
31 |
sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta: sin autem, veniemus, et expugnabimus vos. |
|
|
|
32 |
Et venit Athenobius amicus regis in Jerusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum: et obstupuit, et retulit ei verba regis. |
|
|
|
33 |
Et respondit ei Simon, et dixit ei: Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus: sed hæreditatem patrum nostrorum, quæ injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est. |
|
|
|
34 |
Nos vero tempus habentes, vindicamus hæreditatem patrum nostrorum. |
|
|
|
35 |
Nam de Joppe et Gazara quæ expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra: horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum. |
|
|
|
36 |
Reversus autem cum ira ad regem, renuntiavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa quæ vidit, et iratus est rex ira magna. |
|
|
|
37 |
Tryphon autem fugit navi in Orthosiada. |
|
|
John's victory over Cendebeus. 1Mace.15.37-16.10 |
38 |
Et constituit rex Cendebæum ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi. |
|
|
|
39 |
Et mandavit illi movere castra contra faciem Judææ: et mandavit ei ædificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem. |
|
|
|
40 |
Et pervenit Cendebæus Jamniam, et cœpit irritare plebem, et conculcare Judæam, et captivare populum, et interficere, et ædificare Gedorem. |
|
|
|
41 |
Et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent viam Judææ, sicut constituit ei rex. |
|
|
|