14 |
2 MACHABEES |
2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
2 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
1 | Sed post triennii tempus, cognovit Judas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna, |
|
| Alcimus speaks against Judas. 2Mace.14.1-10 | 1Mace.7.1-21 |
2 | et tenuisse regiones adversus Antiochum, et ducem ejus Lysiam. |
|
| |
3 | Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare, |
|
| |
4 | venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super hæc et thallos, qui templi esse videbantur. Et ipsa quidem die siluit. |
|
| |
5 | Tempus autem opportunum dementiæ suæ nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Judæi niterentur, |
|
| |
6 | respondit: Ipsi qui dicuntur Assidæi Judæorum, quibus præest Judas Machabæus, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse quietum: |
|
| |
7 | nam et ego defraudatus parentum gloria (dico autem summo sacerdotio) huc veni: |
|
| |
8 | primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens: nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur. |
|
| |
9 | Sed oro his singulis, o rex, cognitis, et regioni et generi, secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus, prospice: |
|
| |
10 | nam, quamdiu superest Judas, impossibile est pacem esse negotiis. |
|
| |
11 | Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici hostiliter se habentes adversus Judam, inflammaverunt Demetrium. |
|
| Demetrius sends Nicanor to attack Judas. 2Mace.14.11-25 |
12 | Qui statim Nicanorem præpositum elephantorum ducem misit in Judæam: |
|
| |
13 | datis mandatis ut ipsum quidem Judam caperet: eos vero qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem. |
|
| |
14 | Tunc gentes quæ de Judæa fugerant Judam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Judæorum prosperitates rerum suarum existimantes. |
|
| |
15 | Audito itaque Judæi Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit, ut in æternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit. |
|
| |
16 | Imperante autem duce, statim inde moverunt, conveneruntque ad castellum Dessau. |
|
| |
17 | Simon vero frater Judæ commiserat cum Nicanore: sed conterritus est repentino adventu adversariorum. |
|
| |
18 | Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Judæ, et animi magnitudinem quam pro patriæ certaminibus habebant, sanguine judicium facere metuebat. |
|
| |
19 | Quam ob rem præmisit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent. |
|
| |
20 | Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere. |
|
| |
21 | Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent: et singulis sellæ prolatæ sunt, et positæ. |
|
| |
22 | Præcepit autem Judas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur: et congruum colloquium fecerunt. |
|
| |
23 | Morabatur autem Nicanor Jerosolymis, nihilque inique agebat: gregesque turbarum quæ congregatæ fuerant, dimisit. |
|
| |
24 | Habebat autem Judam semper carum ex animo, et erat viro inclinatus. |
|
| |
25 | Rogavitque eum ducere uxorem, filiosque procreare. Nuptias fecit: quiete egit, communiterque vivebant. |
|
| |
26 | Alcimus autem, videns caritatem illorum ad invicem et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat Nicanorem rebus alienis assentire, Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse. |
|
| Nicanor turns against Judas. 2Mace.14.26-36 |
27 | Itaque rex exasperatus, et pessimis hujus criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens graviter quidem se ferre de amicitiæ conventione, jubere tamen Machabæum citius vinctum mittere Antiochiam. |
|
| |
28 | Quibus cognitis, Nicanor consternabatur, et graviter ferebat, si ea quæ convenerant irrita faceret, nihil læsus a viro: |
|
| |
29 | sed quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat qua præceptum perficeret. |
|
| |
30 | At Machabæus, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore. |
|
| |
31 | Quod cum ille cognovit, fortiter se a viro præventum, venit ad maximum et sanctissimum templum: et sacerdotibus solitas hostias offerentibus, jussit sibi tradi virum. |
|
| |
32 | Quibus cum juramento dicentibus nescire se ubi esset qui quærebatur, extendens manum ad templum, |
|
| |
33 | juravit, dicens: Nisi Judam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam, et altare effodiam, et templum hoc Libero patri consecrabo. |
|
| |
34 | Et his dictis abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in cælum, invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum, hæc dicentes: |
|
| |
35 | Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuæ fieri in nobis. |
|
| |
36 | Et nunc, Sancte sanctorum, omnium Domine, conserva in æternum impollutam domum istam, quæ nuper mundata est. |
|
| |