katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

The high priest Alcimus & the campaign of Nicanor. (161 BCE) 1Mace.7.1-50

HOME | Notes
7 1 MACHABEES 1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 1 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
1Anno centesimo quinquagesimo primo, exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic. The high priest Alcimus & the campaign of Nicanor. (161 BCE) 1Mace.7.1-50 | 2Mace.14.1-36 | 2Mace.15.1-36
2Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adducerent eos ad eum.  
3Et res ei innotuit, et ait: Nolite mihi ostendere faciem eorum.  
4Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui.  
5Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël: et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos.  
6Et accusaverunt populum apud regem, dicentes: Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra.  
7Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis: et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum.  
8Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi: et misit eum,  
9ut videret exterminium quod fecit Judas: sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël.  
10Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda: et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo.  
11Et non intenderunt sermonibus eorum: viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno.  
12Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ justa sunt:  
13et primi, Assidæi qui erant in filiis Israël: et exquirebant ab eis pacem.  
14Dixerunt enim: Homo sacerdos de semine Aaron venit; non decipiet nos:  
15et locutus est cum eis verba pacifica, et juravit illis, dicens: Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris.  
16Et crediderunt ei: et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die, secundum verbum quod scriptum est:  
17Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.  
18Et incubuit timor et tremor in omnem populum: quia dixerunt: Non est veritas, et judicium in eis: transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt.  
19Et movit Bacchides castra ab Jerusalem, et applicuit in Bethzecha: et misit, et comprehendit multos ex eis qui a se effugerant: et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum projecit.  
20Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adjutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem:  
21et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui: