katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415
14 2 MACHABEES 2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 2 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
1 Sed post triennii tempus, cognovit Judas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna, Alcimus speaks against Judas. 2Mace.14.1-10 | 1Mace.7.1-21 
2 et tenuisse regiones adversus Antiochum, et ducem ejus Lysiam.  
3 Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare,  
4 venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super h?c et thallos, qui templi esse videbantur. Et ipsa quidem die siluit.  
5 Tempus autem opportunum dementi? su? nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Jud?i niterentur,  
6 respondit: Ipsi qui dicuntur Assid?i Jud?orum, quibus pr?est Judas Machab?us, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse quietum:  
7 nam et ego defraudatus parentum gloria (dico autem summo sacerdotio) huc veni:  
8 primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens: nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur.  
9 Sed oro his singulis, o rex, cognitis, et regioni et generi, secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus, prospice:  
10 nam, quamdiu superest Judas, impossibile est pacem esse negotiis.  
11 Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici hostiliter se habentes adversus Judam, inflammaverunt Demetrium. Demetrius sends Nicanor to attack Judas. 2Mace.14.11-25
12 Qui statim Nicanorem pr?positum elephantorum ducem misit in Jud?am:  
13 datis mandatis ut ipsum quidem Judam caperet: eos vero qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem.  
14 Tunc gentes qu? de Jud?a fugerant Judam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Jud?orum prosperitates rerum suarum existimantes.  
15 Audito itaque Jud?i Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit, ut in ?ternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit.  
16 Imperante autem duce, statim inde moverunt, conveneruntque ad castellum Dessau.  
17 Simon vero frater Jud? commiserat cum Nicanore: sed conterritus est repentino adventu adversariorum.  
18 Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Jud?, et animi magnitudinem quam pro patri? certaminibus habebant, sanguine judicium facere metuebat.  
19 Quam ob rem pr?misit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent.  
20 Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere.  
21 Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent: et singulis sell? prolat? sunt, et posit  
22 Pr?cepit autem Judas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur: et congruum colloquium fecerunt.  
23 Morabatur autem Nicanor Jerosolymis, nihilque inique agebat: gregesque turbarum qu? congregat? fuerant, dimisit.  
24 Habebat autem Judam semper carum ex animo, et erat viro inclinatus.  
25 Rogavitque eum ducere uxorem, filiosque procreare. Nuptias fecit: quiete egit, communiterque vivebant.  
26 Alcimus autem, videns caritatem illorum ad invicem et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat Nicanorem rebus alienis assentire, Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse. Nicanor turns against Judas. 2Mace.14.26-36
27 Itaque rex exasperatus, et pessimis hujus criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens graviter quidem se ferre de amiciti? conventione, jubere tamen Machab?um citius vinctum mittere Antiochiam.  
28 Quibus cognitis, Nicanor consternabatur, et graviter ferebat, si ea qu? convenerant irrita faceret, nihil l?sus a viro:  
29 sed quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat qua pr?ceptum perficeret.  
30 At Machab?us, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore.  
31 Quod cum ille cognovit, fortiter se a viro pr?ventum, venit ad maximum et sanctissimum templum: et sacerdotibus solitas hostias offerentibus, jussit sibi tradi virum.  
32 Quibus cum juramento dicentibus nescire se ubi esset qui qu?rebatur, extendens manum ad templum,  
33 juravit, dicens: Nisi Judam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam, et altare effodiam, et templum hoc Libero patri consecrabo.  
34 Et his dictis abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in c?lum, invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum, h?c dicentes:  
35 Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tu? fieri in nobis.  
36 Et nunc, Sancte sanctorum, omnium Domine, conserva in ?ternum impollutam domum istam, qu? nuper mundata est.  
37 Razias autem quidam de senioribus ab Jerosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, et bene audiens: qui pro affectu pater Jud?orum appellabatur. Death of Razis. 2Mace.14.37-46
38 Hic multis temporibus continenti? propositum tenuit in Judaismo, corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia.  
39 Volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Jud?os, misit milites quingentos ut eum comprehenderent.  
40 Putabat enim, si illum decepisset, se cladem Jud?is maximam illaturum.  
41 Turbis autem irruere in domum ejus, et januam dirumpere: atque ignem admovere cupientibus, cum jam comprehenderetur, gladio se petiit,  
42 eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus, et contra natales suos indignis injuriis agi.  
43 Sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turb? intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum pr?cipitavit semetipsum viriliter in turbas:  
44 quibus velociter locum dantibus casui ejus, venit per mediam cervicem.  
45 Et cum adhuc spiraret, accensus animo, surrexit, et cum sanguis ejus magno fluxu deflueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit:  
46 et stans supra quamdam petram pr?ruptam, et jam exsanguis effectus, complexus intestina sua, utrisque manibus projecit super turbas, invocans dominatorem vit? ac spiritus ut h?c illi iterum redderet: atque ita vita defunctus est.  

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.