|
10 |
2 MACHABEES |
2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
2 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Machabæus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem et civitatem recepit: |
|
|
Rededication of the temple. 2Mace.10.1-8 | 1Mace.4.36-61 |
2 |
aras autem quas alienigenæ per plateas exstruxerant, itemque delubra demolitus est: |
|
|
|
3 |
et purgato templo, aliud altare fecerunt, et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt. |
|
|
|
4 |
Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent: sed et, siquando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris ac blasphemis hominibus traderentur. |
|
|
|
5 |
Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis qui fuit Casleu. |
|
|
|
6 |
Et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant. |
|
|
|
7 |
Propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas præferebant ei qui prosperavit mundari locum suum. |
|
|
|
8 |
Et decreverunt communi præcepto et decreto universæ genti Judæorum omnibus annis agere dies istos. |
|
|
|
9 |
Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vitæ excessus ita se habuit. |
|
|
Ptolemy Macron commits suicide. 2Mace.10.9-13 |
10 |
Nunc autem de Eupatore Antiochi impii filio quæ gesta sunt narrabimus, breviantes mala quæ in bellis gesta sunt. |
|
|
|
11 |
Hic enim suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Phœnicis et Syriæ militiæ principem. |
|
|
|
12 |
Nam Ptolemæus, qui dicebatur Macer, justi tenax erga Judæos esse constituit, et præcipue propter iniquitatem quæ facta erat in eos, et pacifice agere cum eis. |
|
|
|
13 |
Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit. |
|
|
|
14 |
Gorgias autem cum esset dux locorum, assumptis advenis, frequenter Judæos debellabat. |
|
|
Judas Maccabaeus defeats the Idumeans. 2Mace.10.14-23 | 1Mace.5.1-8 |
15 |
Judæi vero qui tenebant opportunas munitiones, fugatos ab Jerosolymis suscipiebant, et bellare tentabant. |
|
|
|
16 |
Hi vero qui erant cum Machabæo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adjutor, impetum fecerunt in munitiones Idumæorum: |
|
|
|
17 |
multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti millibus trucidaverunt. |
|
|
|
18 |
Quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes, |
|
|
|
19 |
Machabæus ad eorum expugnationem relicto Simone, et Josepho, itemque Zachæo, eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas quæ amplius perurgebant pugnas conversus est. |
|
|
|
20 |
Hi vero qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam qui in turribus erant, suasi sunt pecunia: et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere. |
|
|
|
21 |
Cum autem Machabæo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis. |
|
|
|
22 |
Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit. |
|
|
|
23 |
Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit. |
|
|
|
24 |
At Timotheus, qui prius a Judæis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinæ multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Judæam capturus. |
|
|
Jusad defeats Timothy. 2Mace.10.24-38 |
25 |
Machabæus autem et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis præcincti, |
|
|
|
26 |
ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit. |
|
|
|
27 |
Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt. |
|
|
|
28 |
Primo autem solis ortu utrique commiserunt: isti quidem victoriæ et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes: illi autem ducem belli animum habebant. |
|
|
|
29 |
Sed cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Judæis præstantes: |
|
|
|
30 |
ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant: in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et cæcitate confusi et repleti perturbatione, cadebant. |
|
|
|
31 |
Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti. |
|
|
|
32 |
Timotheus vero confugit in Gazaram præsidium munitum, cui præerat Chæreas. |
|
|
|
33 |
Machabæus autem et qui cum eo erant, lætantes obsederunt præsidium diebus quatuor. |
|
|
|
34 |
At hi qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos jactabant. |
|
|
|
35 |
Sed cum dies quinta illucesceret, viginti juvenes ex his qui cum Machabæo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant: |
|
|
|
36 |
sed et alii similiter ascendentes, turres portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare. |
|
|
|
37 |
Per continuum autem biduum præsidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt: et fratrem illius Chæream et Apollophanem occiderunt. |
|
|
|
38 |
Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israël, et victoriam dedit illis. |
|
|
|