katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Wars with neighbouring nations. 1Mace.5.1-68

HOME | Notes
5 1 MACHABEES 1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 1 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
1Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratæ sunt valde: Wars with neighbouring nations. 1Mace.5.1-68 | 2Mace.10.14-33 | 2Mace.12.10-45
2et cogitabant tollere genus Jacob, qui erant inter eos, et cœperunt occidere de populo, et persequi.  
3Et debellabat Judas filios Esau in Idumæa, et eos qui erant in Acrabathane, quia circumsedebant Israëlitas: et percussit eos plaga magna.  
4Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum, insidiantes ei in via.  
5Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant.  
6Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum:  
7et commisit cum eis prælia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos:  
8et cepit Gazer civitatem et filias ejus, et reversus est in Judæam.