4 |
1 MACHABEES |
1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
1 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
36 | Dixit autem Judas, et fratres ejus: Ecce contriti sunt inimici nostri: ascendamus nunc mundare sancta, et renovare. |
|
| Purification of the temple. 1Mace.4.36-61 | 2Mace.10.1-8 |
37 | Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion. |
|
| |
38 | Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta. |
|
| |
39 | Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum, |
|
| |
40 | et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in cælum. |
|
| |
41 | Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta. |
|
| |
42 | Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei: |
|
| |
43 | et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum. |
|
| |
44 | Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret. |
|
| |
45 | Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud: ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud. |
|
| |
46 | Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis. |
|
| |
47 | Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius: |
|
| |
48 | et ædificaverunt sancta, et quæ intra domum erant intrinsecus: et ædem, et atria sanctificaverunt. |
|
| |
49 | Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum. |
|
| |
50 | Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas quæ super candelabrum erant, et lucebant in templo. |
|
| |
51 | Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quæ fecerant. |
|
| |
52 | Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi quadragesimi octavi anni: |
|
| |
53 | et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt. |
|
| |
54 | Secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis, et citharis, et cinyris, et in cymbalis. |
|
| |
55 | Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in cælum eum, qui prosperavit eis. |
|
| |
56 | Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum lætitia, et sacrificium salutaris et laudis. |
|
| |
57 | Et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis, et dedicaverunt portas et pastophoria, et imposuerunt eis januas. |
|
| |
58 | Et facta est lætitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium. |
|
| |
59 | Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israël, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum lætitia et gaudio. |
|
| |
60 | Et ædificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos et turres firmas, nequando venirent gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt. |
|
| |
61 | Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumææ. |
|
| |