katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112131415
3 2 MACHABEES 2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 2 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
1 Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oni? pontificis pietatem, et animos odio habentes mala, The augument between Onias & Simon. 2Mace.3.1-6
2 fiebat ut et ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent:  
3 ita ut Seleucus Asi? rex de redditibus suis pr?staret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes.  
4 Simon autem de tribu Benjamin, pr?positus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri.  
5 Sed cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Thars?? filium, qui eo tempore erat dux C?lesyri? et Ph?nicis:  
6 et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse ?rarium Jerosolymis, et communes copias immensas esse, qu? non pertinent ad rationem sacrificiorum: esse autem possibile sub potestate regis cadere universa.  
7 Cumque retulisset ad regem Apollonius de pecuniis qu? delat? erant, ill? accitum Heliodorum, qui erat super negotia ejus, misit, cum mandatis ut pr?dictam pecuniam transportaret. Heliodorus sent to Jerusalem. 2Mace.3.7-12
8 Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per C?lesyriam et Ph?nicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus.  
9 Sed cum venisset Jerosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum, et cujus rei gratia adesset, aperuit: interrogabat autem si vere h?c ita essent.  
10 Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse h?c, et victualia viduarum et pupillorum:  
11 qu?dam vero esse Hircani Tobi? viri valde eminentis, in his qu? detulerat impius Simon: universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta:  
12 decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate, omnino impossibile esse.  
13 At ille pro his qu? habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda. Heliodorus plans to enter the temple. 2Mace.3.13-21
14 Constituta autem die, intrabat de his Heliodorus ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio.  
15 Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus jactaverunt se, et invocabant de c?lo eum qui de depositis legem posuit, ut his qui deposuerant ea salva custodiret.  
16 Jam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur: facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem:  
17 circumfusa enim erat m?stitia qu?dam viro, et horror corporis, per quem manifestus aspicientibus dolor cordis ejus efficiebatur.  
18 Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus esset venturus.  
19 Accinct?que mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant: sed et virgines qu? conclus? erant, procurrebant ad Oniam, ali? autem ad muros, qu?dam vero per fenestras aspiciebant:  
20 univers? autem protendentes manus in c?lum, deprecabantur:  
21 erat enim misera commist? multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti exspectatio.  
22 Et hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita sibi his qui crediderant, cum omni integritate conservarentur. The LORD protects his temple. 2Mace.3.22-28
23 Heliodorus autem, quod decreverat, perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa ?rarium pr?sens.  
24 Sed spiritus omnipotentis Dei magnam fecit su? ostensionis evidentiam, ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute, in dissolutionem et formidinem converterentur.  
25 Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus: isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit: qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea.  
26 Alii etiam apparuerunt duo juvenes virtute decori, optimi gloria, speciosique amictu: qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte flagellabant, sine intermissione multis plagis verberantes.  
27 Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum ejecerunt.  
28 Et is, qui cum multis cursoribus et satellitibus pr?dictum ingressus est ?rarium, portabatur nullo sibi auxilium ferente, manifesta Dei cognita virtute:  
29 et ille quidem per divinam virtutem jacebat mutus, atque omni spe et salute privatus. Onias prays for the recovery of Heliodorus. 2Mace.3.29-34
30 Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum: et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et l?titia impletum est.  
31 Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum ut vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus.  
32 Considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Jud?is circa Heliodorum consummatum, obtulit pro salute viri hostiam salutarem.  
33 Cumque summus sacerdos exoraret, iidem juvenes eisdem vestibus amicti astantes Heliodoro, dixerunt: Oni? sacerdoti gratias age: nam propter eum Dominus tibi vitam donavit.  
34 Tu autem a Deo flagellatus, nuntia omnibus magnalia Dei, et potestatem. Et his dictis, non comparuerunt.  
35 Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei qui vivere illi concessit, et Oni? gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem. Heliodorus praises the LORD. 2Mace.3.35-40
36 Testabatur autem omnibus ea qu? sub oculis suis viderat opera magni Dei.  
37 Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Jerosolymam mitti, ait:  
38 Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit: eo quod in loco sit vere Dei qu?dam virtus.  
39 Nam ipse, qui habet in c?lis habitationem, visitator et adjutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit.  
40 Igitur de Heliodoro et ?rarii custodia ita res se habet.  

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.