| 7 |
1 MACHABEES |
1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
1 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 1 | Anno centesimo quinquagesimo primo, exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic. |
|
| The high priest Alcimus & the campaign of Nicanor. (161 BCE) 1Mace.7.1-50 | 2Mace.14.1-36 | 2Mace.15.1-36 |
| 2 | Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adducerent eos ad eum. |
|
| |
| 3 | Et res ei innotuit, et ait: Nolite mihi ostendere faciem eorum. |
|
| |
| 4 | Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui. |
|
| |
| 5 | Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël: et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos. |
|
| |
| 6 | Et accusaverunt populum apud regem, dicentes: Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra. |
|
| |
| 7 | Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis: et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum. |
|
| |
| 8 | Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi: et misit eum, |
|
| |
| 9 | ut videret exterminium quod fecit Judas: sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël. |
|
| |
| 10 | Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda: et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo. |
|
| |
| 11 | Et non intenderunt sermonibus eorum: viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno. |
|
| |
| 12 | Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ justa sunt: |
|
| |
| 13 | et primi, Assidæi qui erant in filiis Israël: et exquirebant ab eis pacem. |
|
| |
| 14 | Dixerunt enim: Homo sacerdos de semine Aaron venit; non decipiet nos: |
|
| |
| 15 | et locutus est cum eis verba pacifica, et juravit illis, dicens: Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris. |
|
| |
| 16 | Et crediderunt ei: et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die, secundum verbum quod scriptum est: |
|
| |
| 17 | Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. |
|
| |
| 18 | Et incubuit timor et tremor in omnem populum: quia dixerunt: Non est veritas, et judicium in eis: transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt. |
|
| |
| 19 | Et movit Bacchides castra ab Jerusalem, et applicuit in Bethzecha: et misit, et comprehendit multos ex eis qui a se effugerant: et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum projecit. |
|
| |
| 20 | Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adjutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem: |
|
| |
| 21 | et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui: |
|
| |