katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 1234567891011121314
9 LIBER TOBIAE Tobit - Wycliffe Bible(14c) Tobias - Douay Rheims(17c) Reference
1 Tunc vocavit Tobias angelum ad se, quem quidem hominem existimabat, dixitque ei: Azaria frater, peto ut auscultes verba mea. The journey to Rages. Tob.9.1-6
2 Si meipsum tradam tibi servum, non ero condignus providenti? tu  
3 tamen obsecro te ut assumas tibi animalia sive servitia, et vadas ad Gabelum in Rages civitatem Medorum, reddasque ei chirographum suum, et recipias ab eo pecuniam, et rogeseum veniread nuptias meas  
4 Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies, et si tardavero una die plus, contristatur anima ejus.  
5 Et certe vides quomodo adjuravit me Raguel, cujus adjuramentum spernere non possum.  
6 Tunc Rapha?l assumens quatuor ex servis Raguelis, et duos camelos, in Rages civitatem Medorum perrexit: et inveniens Gabelum, reddidit ei chirographum suum, et recepit ab eo omnem pecuniam.  
7 Indicavitque ei de Tobia filio Tobi? omnia qu? gesta sunt, fecitque eum secum venire ad nuptias.  
8 Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam discumbentem: et exiliens, osculati sunt se invicem: et flevit Gabelus, benedixitque Deum,  
9 et dixit: Benedicat te Deus Isra?l, quia filius es optimi viri et justi, et timentis Deum, et eleemosynas facientis:  
10 et dicatur benedictio super uxorem tuam, et super parentes vestros,  
11 et videatis filios vestros, et filios filiorum vestrorum, usque in tertiam et quartam generationem: et sit semen vestrum benedictum a Deo Isra?l, qui regnatin s?cula s?culorum.  
12 Cumque omnes dixissent: Amen: accesserunt ad convivium: sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant.  

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.