katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 1234567891011121314
7 LIBER TOBIAE Tobit - Wycliffe Bible(14c) Tobias - Douay Rheims(17c) Reference
1 Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio. At Raguel's house. Tob.7.1-12
2 Intuensque Tobiam Raguel, dixit Ann? uxori su?: Quam similis est juvenis iste consobrino meo !  
3 Et cum h?c dixisset, ait: Unde estis juvenes fratres nostri? At illi dixerunt: Ex tribu Nephthali sumus, ex captivitate Ninive.  
4 Dixitque illis Raguel: Nostis Tobiam fratrem meum? Qui dixerunt: Novimus.  
5 Cumque multa bona loqueretur de eo, dixit angelus ad Raguelem: Tobias, de quo interrogas, pater istius est.  
6 Et misit se Raguel, et cum lacrimis osculatus est eum, et plorans supra collum ejus  
7 dixit: Benedictio sit tibi, fili mi, quia boni et optimi viri filius es.  
8 Et Anna uxor ejus, et Sara ipsorum filia, lacrimat? sunt.  
9 Postquam autem locuti sunt, pr?cepit Raguel occidi arietem, et parari convivium. Cumque hortaretur eos discumbere ad prandium,  
10 Tobias dixit: Hic ego hodie non manducabo neque bibam, nisi prius petitionem meam confirmes, et promittas mihi dare Saram filiam tuam.  
11 Quo audito verbo Raguel expavit, sciens quid evenerit illis septem viris qui ingressi sunt ad eam: et timere c?pit ne forte et hunc similiter contingeret. Et cum nutaret, et non daret petenti ullum  
12 dixit ei angelus: Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua: propterea alius non potuit habere illam.  
13 Tunc dixit Raguel: Non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit. The marriage ceremony. Tob.7.13-18
14 Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi su? secundum legem Moysi: et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam.  
15 Et apprehendens dexteram fili? su?, dexter? Tobi? tradidit, dicens: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob vobiscum sit, et ipse conjungat vos, impleatque benedictionem suam in vobis.  
16 Et accepta carta, fecerunt conscriptionem conjugii.  
17 Et post h?c epulati sunt, benedicentes Deum.  
18 Vocavitque Raguel ad se Annam uxorem suam, et pr?cepit ei ut pr?pararet alterum cubiculum.  
19 Et introduxit illuc Saram filiam suam, et lacrimata est.  
20 Dixitque ei: Forti animo esto, filia mea: Dominus c?li det tibi gaudium pro t?dio quod perpessa es.  

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.