|
4 |
LIBER TOBIAE |
Tobit - Wycliffe Bible(14c) |
Tobias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum, |
|
|
Tobit's advice to Tobias. Tob.4.1-21 |
2 |
dixitque ei: Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundamentum construe. |
|
|
|
3 |
Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli: et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus: |
|
|
|
4 |
memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo. |
|
|
|
5 |
Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelias eam circa me. |
|
|
|
6 |
Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum: et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri. |
|
|
|
7 |
Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. |
|
|
|
8 |
Quomodo potueris, ita esto misericors. |
|
|
|
9 |
Si multum tibi fuerit, abundanter tribue: si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. |
|
|
|
10 |
Præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis: |
|
|
|
11 |
quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. |
|
|
|
12 |
Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam. |
|
|
|
13 |
Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire. |
|
|
|
14 |
Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas: in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. |
|
|
|
15 |
Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat. |
|
|
|
16 |
Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias. |
|
|
|
17 |
Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege. |
|
|
|
18 |
Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus. |
|
|
|
19 |
Consilium semper a sapiente perquire. |
|
|
|
20 |
Omni tempore benedic Deum: et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. |
|
|
|
21 |
Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum ejus apud me habeo: |
|
|
|
22 |
et ideo perquire quomodo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum. |
|
|
|
23 |
Noli timere, fili mi: pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene. |
|
|
|