katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 1234567891011121314
5 LIBER TOBIAE Tobit - Wycliffe Bible(14c) Tobias - Douay Rheims(17c) Reference
1 Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit: Omnia qu?cumque pr?cepisti mihi faciam, pater. Travel preparations. Tob.5.1-3
2 Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro: ille me nescit, et ego eum ignoro: quod signum dabo ei? sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi.  
3 Tunc pater suus respondit illi, et dixit: Chirographum quidem illius penes me habeo: quod dum illi ostenderis, statim restituet.  
4 Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua, ut dum adhuc vivo, recipias eam. Tobias & Tobit meet Raphael. Tob.5.4-21
5 Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum stantem pr?cinctum, et quasi paratum ad ambulandum.  
6 Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit: Unde te habemus, bone juvenis?  
7 At ille respondit: Ex filiis Isra?l. Et Tobias dixit ei: Nosti viam qu? ducit in regionem Medorum?  
8 Cui respondit: Novi: et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum, qui moratur in Rages civitate Medorum, qu? posita estin monte Ecbatanis.  
9 Cui Tobias ait: Sustine me obsecro, donec h?c ipsa nuntiem patri meo.  
10 Tunc ingressus Tobias, indicavit universa h?c patri suo. Super qu? admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum.  
11 Ingressus itaque salutavit eum, et dixit: Gaudium tibi sit semper.  
12 Et ait Tobias: Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen c?li non video?  
13 Cui ait juvenis: Forti animo esto: in proximo est ut a Deo cureris.  
14 Dixit itaque illi Tobias: Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam.  
15 Et dixit ei angelus: Ego ducam, et reducam eum ad te.  
16 Cui Tobias respondit: Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu.  
17 Cui Rapha?l angelus dixit: Genus qu?ris mercenarii, an ipsum mercenarium qui cum filio tuo eat?  
18 sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Anani? magni filius.  
19 Et Tobias respondit: Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum.  
20 Dixit autem illi angelus: Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum.  
21 Respondens autem Tobias, ait: Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum.  
22 Tunc paratis omnibus qu? erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri su?, et ambulaverunt ambo simul.  
23 Cumque profecti essent, c?pit mater ejus flere, et dicere: Baculum senectutis nostr? tulisti, et transmisisti a nobis.  
24 Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum:  
25 sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum.  
26 Dixitque ei Tobias: Noli flere: salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum.  
27 Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia qu? circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos.  
28 Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit.  

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.