katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 1234567891011121314
6 LIBER TOBIAE Tobit - Wycliffe Bible(14c) Tobias - Douay Rheims(17c) Reference
1 Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione juxta fluvium Tigris. Tobias catches a fish. Tob.6.1-8
2 Et exivit ut lavaret pedes suos, et ecce piscis immanis exivit ad devorandum eum.  
3 Quem expavescens Tobias clamavit voce magna, dicens: Domine, invadit me.  
4 Et dixit ei angelus: Apprehende branchiam ejus, et trahe eum ad te. Quod cum fecisset, attraxit eum in siccum, et palpitare c?pit ante pedes ejus.  
5 Tunc dixit ei angelus: Exentera hunc piscem, et cor ejus, et fel, et jecur repone tibi: sunt enim h?c necessaria ad medicamenta utiliter.  
6 Quod cum fecisset, assavit carnes ejus, et secum tulerunt in via: cetera salierunt, qu? sufficerent eis, quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum.  
7 Tunc interrogavit Tobias angelum, et dixit ei: Obsecro te, Azaria frater, ut dicas mihi quod remedium habebunt ista, qu? de pisce servare jussisti?  
8 Et respondens angelus, dixit ei: Cordis ejus particulam si super carbones ponas, fumus ejus extricat omne genus d?moniorum sive a viro, sive a muliere, ita ut ultra non accedat ad eos.  
9 Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur. On the way to Ecbatana. Tob.6.9-17
10 Et dixit ei Tobias: Ubi vis ut maneamus?  
11 Respondensque angelus, ait: Est hic Raguel nomine, vir propinquus de tribu tua, et hic habet filiam nomine Saram, sed neque masculum neque feminam ullam habet aliampr?teream.  
12 Tibi debetur omnis substantia ejus, et oportet eam te accipere conjugem.  
13 Pete ergo eam a patre ejus, et dabit tibi eam in uxorem.  
14 Tunc respondit Tobias, et dixit: Audio quia tradita est septem viris, et mortui sunt: sed et hoc audivi, quia d?monium occidit illos.  
15 Timeo ergo, ne forte et mihi h?c eveniant: et cum sim unicus parentibus meis, deponam senectutem illorum cum tristitia ad inferos.  
16 Tunc angelus Rapha?l dixit ei: Audi me, et ostendam tibi qui sunt, quibus pr?valere potest d?monium.  
17 Hi namque qui conjugium ita suscipiunt, ut Deum a se et a sua mente excludant, et su? libidini ita vacent sicut equus et mulus quibus non est intellectus: habet potestatemd?monium super eos.  
18 Tu autem cum acceperis eam, ingressus cubiculum, per tres dies continens esto ab ea, et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea.  
19 Ipsa autem nocte, incenso jecore piscis, fugabitur d?monium.  
20 Secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris.  
21 Tertia autem nocte, benedictionem consequeris, ut filii ex vobis procreentur incolumes.  
22 Transacta autem tertia nocte, accipies virginem cum timore Domini, amore filiorum magis quam libidine ductus, ut in semine Abrah? benedictionem in filiis consequaris.  

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.