|
1 |
LIBER TOBIAE |
Tobit - Wycliffe Bible(14c) |
Tobias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Tobias ex tribu et civitate Nephthali (quæ est in superioribus Galilææ supra Naasson, post viam quæ ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet) |
|
|
TOBIT. Tob.1.1-2 |
2 |
cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit, |
|
|
|
3 |
ita ut omnia quæ habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret. |
|
|
Tobit's early life. Tob.1.3-5 |
4 |
Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere. |
|
|
|
5 |
Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos quos Jeroboam fecerat rex Israël, hic solus fugiebat consortia omnium. |
|
|
|
6 |
Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israël, omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens, |
|
|
Tobit's faithfulness. Tob.1.6-8 |
7 |
ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem. |
|
|
|
8 |
Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat. |
|
|
|
9 |
Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei: |
|
|
Tobit's faithfulness in exile. Tob.1.9-15 |
10 |
quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato. |
|
|
|
11 |
Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Niniven cum omni tribu sua |
|
|
|
12 |
(cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum. |
|
|
|
13 |
Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis, |
|
|
|
14 |
et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset. |
|
|
|
15 |
Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis. |
|
|
|
16 |
Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti: |
|
|
Tobit buries the dead. Tob.1.16-20 |
17 |
et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti. |
|
|
|
18 |
Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israël exosos haberet in conspectu suo, |
|
|
|
19 |
Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis: |
|
|
|
20 |
esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat. |
|
|
|
21 |
Denique cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens a Judæa plagam quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiisIsraël,Tobiassepeliebatcorporaeorum. |
|
|
Tobit's nephew rescues him. Tob.1.21-22 |
22 |
At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus. |
|
|
|
23 |
Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum. |
|
|
|
24 |
Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius, |
|
|
|
25 |
et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei. |
|
|
|