|
14 |
LIBER TOBIAE |
Tobit - Wycliffe Bible(14c) |
Tobias - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Et consummati sunt sermones Tobiæ. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadraginta duobus, et vidit filios nepotum suorum. |
|
|
Tobit's final advice. Tob.14.1-15 |
2 |
Completis itaque annis centum duobus, sepultus est honorifice in Ninive. |
|
|
|
3 |
Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit. |
|
|
|
4 |
Reliquum vero vitæ suæ in gaudio fuit, et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace. |
|
|
|
5 |
In hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum, et septem juvenes filios ejus nepotes suos, dixitque eis: |
|
|
|
6 |
Prope erit interitus Ninive: non enim excidit verbum Domini: et fratres nostri, qui dispersi sunt a terra Israël, revertentur ad eam. |
|
|
|
7 |
Omnis autem deserta terra ejus replebitur, et domus Dei, quæ in ea incensa est, iterum reædificabitur: ibique revertentur omnes timentes Deum, |
|
|
|
8 |
et relinquent gentes idola sua, et venient in Jerusalem, et inhabitabunt in ea: |
|
|
|
9 |
et gaudebunt in ea omnes reges terræ, adorantes regem Israël. |
|
|
|
10 |
Audite ergo, filii mei, patrem vestrum: servite Domino in veritate, et inquirite ut faciatis quæ placita sunt illi: |
|
|
|
11 |
et filiis vestris mandate ut faciant justitias et eleemosynas, ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate, et in tota virtute sua. |
|
|
|
12 |
Nunc ergo filii, audite me, et nolite manere hic: sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro, ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc: |
|
|
|
13 |
video enim quia iniquitas ejus finem dabit ei. |
|
|
|
14 |
Factum est autem post obitum matris suæ, Tobias abscessit ex Ninive cum uxore sua, et filiis, et filiorum filiis, et reversus est ad soceros suos: |
|
|
|
15 |
invenitque eos incolumes in senectute bona: et curam eorum gessit, et ipse clausit oculos eorum: et omnem hæreditatem domus Raguelis ipse percepit: viditque quintam generationem, filios filiorum |
|
|
|
16 |
Et completis annis nonaginta novem in timore Domini, cum gaudio sepelierunt eum. |
|
|
|
17 |
Omnis autem cognatio ejus et omnis generatio ejus in bona vita et in sancta conversatione permansit, ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus, et cunctis habitantibus in terra. |
|
|
|