katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 123456789101112
7 LIBER ECCLESIASTES Ecclesiastes - Wycliffe Bible(14c) Ecclesiastes - Douay Rheims(17c) Reference
1 Quid necesse est homini majora se qu?rere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis su?, et tempore quod velut umbra pr?terit? aut quis ei poteritindicare quod posteum futurumsub so  
2 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. Thoughts about life. Ec.7.1-8.1
3 Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.  
4 Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.  
5 Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi l?titia.  
6 Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi;  
7 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.  
8 Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.  
9 Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante.  
10 Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.  
11 Ne dicas: Quid putas caus? est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est hujuscemodi interrogatio.  
12 Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.  
13 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.  
14 Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.  
15 In die bona fruere bonis, et malam diem pr?cave; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.  
16 H?c quoque vidi in diebus vanitatis me?: justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.  
17 Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.  
18 Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.  
19 Bonum est te sustentare justum: sed et ab illo ne subtrahas manum tuam; quia qui timet Deum nihil negligit.  
20 Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis;  
21 non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet.  
22 Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi;  
23 scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis.  
24 Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me,  
25 multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam?  
26 Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et qu?rerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium:  
27 et inveni amariorem morte mulierem, qu? laqueus venatorum est, et sagena cor ejus; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam; qui autem peccator est capietur ab illa.  
28 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem,  
29 quam adhuc qu?rit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi; mulierem ex omnibus non inveni.  
30 Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit qu?stionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi?  

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.