|
5 |
LIBER ECCLESIASTES |
Ecclesiastes - Wycliffe Bible(14c) |
Ecclesiastes - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram; idcirco sint pauci sermones tui. |
|
|
|
2 |
Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia. |
|
|
|
3 |
Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde: |
|
|
|
4 |
multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere. |
|
|
|
5 |
Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum. |
|
|
|
6 |
Ubi multa sunt somnia, plurimæ sunt vanitates, et sermones innumeri; tu vero Deum time. |
|
|
|
7 |
Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii; |
|
|
Life is useless. Ec.5.8-6.12 |
8 |
et insuper universæ terræ rex imperat servienti. |
|
|
|
9 |
Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis; et hoc ergo vanitas. |
|
|
|
10 |
Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? |
|
|
|
11 |
Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat; saturitas autem divitis non sinit eum dormire. |
|
|
|
12 |
Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole: divitiæ conservatæ in malum domini sui. |
|
|
|
13 |
Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit. |
|
|
|
14 |
Sicut egressus est nudus de utero matris suæ, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo. |
|
|
|
15 |
Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum? |
|
|
|
16 |
cunctis diebus vitæ suæ comedit in tenebris, et in curis multis, et in ærumna atque tristitia. |
|
|
|
17 |
Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur lætitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus; et hæc est pars illius. |
|
|
|
18 |
Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo: hoc est donum Dei. |
|
|
|
19 |
Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus. |
|
|
|