|
| 9 |
JUDITH |
Judith - Wycliffe Bible(14c) |
Judith - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
| 1 |
Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens: |
|
|
Judith's prayer. Jdth.9.1-14 |
| 2 |
Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem: |
|
|
|
| 3 |
et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem: et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum: subveni, quæso te, Domine Deus meus, mihi viduæ. |
|
|
|
| 4 |
Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti: et hoc factum est quod ipse voluisti. |
|
|
|
| 5 |
Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti. |
|
|
|
| 6 |
Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum. |
|
|
|
| 7 |
Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ fatigaverunt eos. |
|
|
|
| 8 |
Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos. |
|
|
|
| 9 |
Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur, |
|
|
|
| 10 |
et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi. |
|
|
|
| 11 |
Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gla |
|
|
|
| 12 |
Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur: |
|
|
|
| 13 |
capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meæ. |
|
|
|
| 14 |
Da mihi in animo constantiam ut contemnam illum, et virtutem, ut evertam illum. |
|
|
|
| 15 |
Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminæ dejecerit eum. |
|
|
|
| 16 |
Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. |
|
|
|
| 17 |
Deus cælorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturæ, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia præsumentem. |
|
|
|
| 18 |
Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat: |
|
|
|
| 19 |
et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius præter te. |
|
|
|