katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 12345678910111213141516
6 JUDITH Judith - Wycliffe Bible(14c) Judith - Douay Rheims(17c) Reference
1 Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior: Holofernes' speech. Jdth.6.1-9
2 Quoniam prophetasti nobis, dicens quod gens Isra?l defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est deus nisi Nabuchodonosor,  
3 cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Isra?l tecum perditione disperiet:  
4 et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit univers? terr?: tuncque gladius militi? me? transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Isra?l, et non respirabis ultra, donec extermineris cum il  
5 Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus: et pallor qui faciem tuam obtinet abscedat a te, si verba mea h?c putas impleri non posse.  
6 Ut autem noveris quia simul cum illis h?c experieris, ecce ex hac hora illorum populo sociaberis, ut, dum dignas mei gladii p?nas exceperint, ipse simul ultioni subjaceas.  
7 Tunc Holofernes pr?cepit servis suis ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Isra?l.  
8 Et accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campestria: sed cum appropinquassent ad montana, exierunt contra eos fundibularii.  
9 Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum.  
10 Porro filii Isra?l descendentes de Bethulia, venerunt ad eum: quem solventes, duxerunt ad Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes, percunctati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliq Achior is brought to Bethulia. Jdth.6.10-21
11 In diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Simeon, et Charmi, qui et Gothoniel.  
12 In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia qu? locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus: et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum,  
13 et quemadmodum ipse Holofernes iratus jusserit eum Isra?litis hac de causa tradi, ut dum vicerit filios Isra?l, tunc et ipsum Achior diversis jubeat interire suppliciis, propter hoc quod dixisset: Deus c?li d  
14 Cumque Achior universa h?c exposuisset, omnis populus cecidit in faciem, adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt,  
15 dicentes: Domine Deus c?li et terr?, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis pr?sumentes de te: etpr?sumentes de se  
16 Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior,  
17 dicentes: Deus patrum nostrorum, cujus tu virtutem pr?dicasti, ipse tibi hanc dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas.  
18 Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri: ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum.  
19 Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei c?nam magnam.  
20 Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto jejunio refecerunt.  
21 Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Isra?l.  

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.