|
14 |
DANIHELIS PROPHETAE |
Daniel - Wycliffe Bible(14c) |
Daniel - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus. |
|
|
|
2 |
Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves quadraginta, vinique amphoræ sex. |
|
|
|
3 |
Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel? |
|
|
|
4 |
Qui respondens ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit cælum, et terram, et habet potestatem omnis carnis. |
|
|
|
5 |
Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens deus? an non vides quanta comedat et bibat quotidie? |
|
|
|
6 |
Et ait Daniel arridens: Ne erres, rex: iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando. |
|
|
|
7 |
Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis: Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini. |
|
|
|
8 |
Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat juxta verbum tuum. |
|
|
|
9 |
Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel. |
|
|
|
10 |
Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo: |
|
|
|
11 |
et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos. |
|
|
|
12 |
Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea. |
|
|
|
13 |
Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium, et signantes annuloregis |
|
|
|
14 |
Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt. |
|
|
|
15 |
Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo. |
|
|
|
16 |
Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit: Salva, rex. |
|
|
|
17 |
Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam. |
|
|
|
18 |
Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum: animadverte cujus vestigia sint hæc. |
|
|
|
19 |
Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex. |
|
|
|
20 |
Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super mensam. |
|
|
|
21 |
Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum, et templum ejus. |
|
|
|
22 |
Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii. |
|
|
|
23 |
Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens: adora ergo eum. |
|
|
|
24 |
Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens: iste autem non est deus vivens. |
|
|
|
25 |
Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex: Do tibi. |
|
|
|
26 |
Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis. |
|
|
|
27 |
Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Judæus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit. |
|
|
|
28 |
Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam. |
|
|
|
29 |
Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer: et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem. |
|
|
|
30 |
Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. |
|
|
|
31 |
Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duæ oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. |
|
|
|
32 |
Erat autem Habacuc propheta in Judæa, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus. |
|
|
|
33 |
Dixitque angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. |
|
|
|
34 |
Et dixit Habacuc: Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio. |
|
|
|
35 |
Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui. |
|
|
|
36 |
Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus. |
|
|
|
37 |
Et ait Daniel: Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te. |
|
|
|
38 |
Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo. |
|
|
|
39 |
Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum. |
|
|
|
40 |
Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum. |
|
|
|
41 |
Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo. |
|
|
|
42 |
Tunc rex ait: Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis: quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra: qui liberavit Danielem de lacu leonum. |
|
|
|