katapi New Study Bible - Vulgate || Wycliffe || Douay Rheims Bible
  HOME | Bible in Latin - BOOKS | Notes.
Ch: 1234567891011121314
10 DANIHELIS PROPHETAE Daniel - Wycliffe Bible(14c) Daniel - Douay Rheims(17c) Reference
1 Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione. The vision by the river Tigris. Dn.10.1-11.1
2 In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus:  
3 panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies.  
4 Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris.  
5 Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo:  
6 et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens: et brachia ejus, et qu? deorsum sunt usque ad pedes, quasi species ?ris candentis: et vox sermonum ejus ut vox multitud  
7 Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.  
8 Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.  
9 Et audivi vocem sermonum ejus: et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus h?rebat terr  
10 Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum.  
11 Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba qu? ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.  
12 Et ait ad me: Noli metuere, Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos.  
13 Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Micha?l, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum.  
14 Veni autem ut docerem te qu? ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.  
15 Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui.  
16 Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolut? sunt compages me?, et nihil in me remansit virium.  
17 Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.  
18 Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,  
19 et dixit: Noli timere, vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere, domine mi, quia confortasti me.  
20 Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut pr?lier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Gr?corum veniens.  
21 Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Micha?l princeps vester.  

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2006.