| 6 |
1 MACHABEES |
1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
1 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
| 1 | Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones, et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam, et copiosam in argento et auro, |
|
| Death of Antiochus IV Epiphanes. 1Mace.6.1-17 | 2Mace.1.11-17 | 2Mace.9.1-29 | 2Mace.10.9-11 |
| 2 | templumque in ea locuples valde, et illic velamina aurea, et loricæ, et scuta, quæ reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Græcia. |
|
| |
| 3 | Et venit, et quærebat capere civitatem, et deprædari eam: et non potuit, quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate: |
|
| |
| 4 | et insurrexerunt in prælium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam. |
|
| |
| 5 | Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda: |
|
| |
| 6 | et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Judæorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quæ ceperunt de castris, quæ exciderunt: |
|
| |
| 7 | et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat super altare quod erat in Jerusalem: et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam. |
|
| |
| 8 | Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde: et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat. |
|
| |
| 9 | Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori. |
|
| |
| 10 | Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis: Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde præ sollicitudine: |
|
| |
| 11 | et dixi in corde meo: In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiæ, in qua nunc sum: qui jucundus eram, et dilectus in potestate mea ! |
|
| |
| 12 | Nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quæ erant in ea, et misi auferre habitantes Judæam sine causa. |
|
| |
| 13 | Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra aliena. |
|
| |
| 14 | Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et præposuit eum super universum regnum suum: |
|
| |
| 15 | et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret. |
|
| |
| 16 | Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono. |
|
| |
| 17 | Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium ejus, quem nutrivit adolescentem: et vocavit nomen ejus Eupator. |
|
| |