katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

The LORD punishes Antiochus. 2Mace.9.1-10

HOME | Notes
9 2 MACHABEES 2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 2 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
1Eodem tempore, Antiochus inhoneste revertebatur de Perside. The LORD punishes Antiochus. 2Mace.9.1-10 | 1Mace.6.1-7 | 2Mace.1.11-17
2Intraverat enim in eam qu? dicitur Persepolis, et tentavit expoliare templum, et civitatem opprimere: sed multitudine ad arma concurrente, in fugam versi sunt: et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret.  
3Et cum venisset circa Ecbatanam, recognovit qu? erga Nicanorem et Timotheum gesta sunt.  
4Elatus autem in ira, arbitrabatur se injuriam illorum qui se fugaverant posse in Jud?os retorquere: ideoque jussit agitari currum suum sine intermissione agens iter, c?lesti eum judicio perurgente, eo quod ita superbe locutus est se venturum Jeroso  
5Sed qui universa conspicit Dominus Deus Isra?l, percussit eum insanabili et invisibili plaga. Ut enim finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta:  
6et quidem satis juste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera, licet ille nullo modo a sua malitia cessaret.  
7Super hoc autem superbia repletus, ignem spirans animo in Jud?os, et pr?cipiens accelerari negotium, contigit illum impetu euntem de curru cadere, et gravi corporis collisione membra vexari.  
8Isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur, manifestam Dei virtutem in semetipso contestans:  
9ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus carnes ejus effluerent, odore etiam illius et f?tore exercitus gravaretur:  
10et qui paulo ante sidera c?li contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerantiam f?toris portare.  
11Hinc igitur c?pit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus. Antiochus makes a promis to God. 2Mace.9.11-17
12Et cum nec ipse jam f?torem suum ferre posset, ita ait: Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire.  
13Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus.  
14Et civitatem, ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret ac sepulchrum congestorum faceret, nunc optat liberam reddere:  
15et Jud?os, quos nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus ac feris diripiendos traditurum, et cum parvulis exterminaturum dixerat, ?quales nunc Atheniensibus facturum pollicetur:  
16templum etiam sanctum, quod prius expoliaverat, optimis donis ornaturum, et sancta vasa multiplicaturum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis pr?staturum:  
17super h?c, et Jud?um se futurum, et omnem locum terr? perambulaturum, et pr?dicaturum Dei potestatem.  
18Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum justum Dei judicium), desperans scripsit ad Jud?os in modum deprecationis epistolam h?c continentem: Antiochus' letter. 2Mace.9.18-29
19Optimis civibus Jud?is plurimam salutem, et bene valere, et esse felices, rex et principes Antiochus.  
20Si bene valetis, et filii vestri, et ex sententia vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias.  
21Et ego in infirmitate constitutus, vestri autem memor benigne reversus de Persidis locis, et infirmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro communi utilitate curam habere:  
22non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem.  
23Respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum, ostendit qui post se susciperet principatum:  
24ut si quid contrarium accideret, aut difficile nuntiaretur, scientes hi qui in regionibus erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur.  
25Ad h?c, considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes, et eventum exspectantes, designavi filium meum Antiochum regem, quem s?pe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam: et scripsi ad eum qu? subjecta su  
26Ora itaque vos, et peto memores beneficiorum publice et privatim, ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum.  
27Confido enim eum modeste et humane acturum, et sequentem propositum meum, et communem vobis fore.  
28Igitur homicida et blasphemus pessime percussus, et ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est.  
29Transferebat autem corpus Philippus collactaneus ejus: qui, metuens filium Antiochi, ad Ptolem?um Philometorem in ?gyptum abiit.  

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2007.