10 |
2 MACHABEES |
2 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) |
2 Machabees - Douay Rheims(17c) |
Reference |
1 | Machabæus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem et civitatem recepit: |
|
| Rededication of the temple. 2Mace.10.1-8 | 1Mace.4.36-61 |
2 | aras autem quas alienigenæ per plateas exstruxerant, itemque delubra demolitus est: |
|
| |
3 | et purgato templo, aliud altare fecerunt, et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt. |
|
| |
4 | Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent: sed et, siquando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris ac blasphemis hominibus traderentur. |
|
| |
5 | Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis qui fuit Casleu. |
|
| |
6 | Et cum lætitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant. |
|
| |
7 | Propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas præferebant ei qui prosperavit mundari locum suum. |
|
| |
8 | Et decreverunt communi præcepto et decreto universæ genti Judæorum omnibus annis agere dies istos. |
|
| |