katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible

Purification of the temple. 1Mace.4.36-61

HOME | Notes
4 1 MACHABEES 1 Machabeis - Wycliffe Bible(14c) 1 Machabees - Douay Rheims(17c) Reference
36Dixit autem Judas, et fratres ejus: Ecce contriti sunt inimici nostri: ascendamus nunc mundare sancta, et renovare. Purification of the temple. 1Mace.4.36-61 | 2Mace.10.1-8
37Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion.  
38Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta.  
39Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum,  
40et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in c?lum.  
41Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta.  
42Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei:  
43et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum.  
44Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret.  
45Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud: ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud.  
46Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis.  
47Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ?dificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius:  
48et ?dificaverunt sancta, et qu? intra domum erant intrinsecus: et ?dem, et atria sanctificaverunt.  
49Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum.  
50Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas qu? super candelabrum erant, et lucebant in templo.  
51Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera qu? fecerant.  
52Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi quadragesimi octavi anni:  
53et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt.  
54Secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis, et citharis, et cinyris, et in cymbalis.  
55Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in c?lum eum, qui prosperavit eis.  
56Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum l?titia, et sacrificium salutaris et laudis.  
57Et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis, et dedicaverunt portas et pastophoria, et imposuerunt eis januas.  
58Et facta est l?titia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium.  
59Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Isra?l, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum l?titia et gaudio.  
60Et ?dificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos et turres firmas, nequando venirent gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt.  
61Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idum?  

Notes:

For the Bible in Latin, I have used the Vulgate text at the Clementine Vulgate Project website.
The only English translations from the Vulgate that are readily available are John Wycliffe's 14th century English Bible, and the the Douay Rheims/Challoner versions.
I have used the Wycliffe Bible text from the Wesley Centre website, where you can view this Bible in a number of formats.
I have used the Douay Rheims Text at the Unbound Bible website.
You can view the Douay Rheims Bible in a more readable format at DRBO.ORG website.
The katapi New Study Bible reference section: displays links to parallel passages.
Passage headings are generally as printed in the Bible Society's "Good News Bible", 1976.
To view the Greek Text on this page
, you will need a Unicode font capable of displaying extended Greek characters.
To find out about Unicode fonts, go to Alan Wood's Unicode Resources.

© Paul Ingram 2007.