|
7 |
MICHEAS PROPHETA |
Mychee - Wycliffe Bible(14c) |
Micheas - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ !
non est botrus ad comedendum,
præcoquas ficus desideravit anima mea.
|
|
|
Israel's moral corruption. Mic.7.1-7 |
2 |
Periit sanctus de terra,
et rectus in hominibus non est:
omnes in sanguine insidiantur;
vir fratrem suum ad mortem venatur.
|
|
|
|
3 |
Malum manuum suarum dicunt bonum:
princeps postulat, et judex in reddendo est;
et magnus locutus est desiderium animæ suæ,
et conturbaverunt eam.
|
|
|
|
4 |
Qui optimus in eis est, quasi paliurus,
et qui rectus, quasi spina de sepe.
Dies speculationis tuæ, visitatio tua venit:
nunc erit vastitas eorum.
|
|
|
|
5 |
Nolite credere amico,
et nolite confidere in duce:
ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.
|
|
|
|
6 |
Quia filius contumeliam facit patri,
et filia consurgit adversus matrem suam:
nurus adversus socrum suam,
et inimici hominis domestici ejus. |
|
|
|
7 |
Ego autem ad Dominum aspiciam;
exspectabo Deum, salvatorem meum:
audiet me Deus meus.
|
|
|
|
8 |
Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi:
consurgam cum sedero in tenebris:
Dominus lux mea est.
|
|
|
The LORD brings salvation. Mic.7.8-13 |
9 |
Iram Domini portabo,
quoniam peccavi ei,
donec causam meam judicet,
et faciat judicium meum.
Educet me in lucem:
videbo justitiam ejus.
|
|
|
|
10 |
Et aspiciet inimica mea,
et operietur confusione,
quæ dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus?
Oculi mei videbunt in eam:
nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
|
|
|
|
11 |
Dies, ut ædificentur maceriæ tuæ;
in die illa longe fiet lex.
|
|
|
|
12 |
In die illa et usque ad te veniet de Assur,
et usque ad civitates munitas,
et a civitatibus munitis usque ad flumen,
et ad mare de mari,
et ad montem de monte.
|
|
|
|
13 |
Et terra erit in desolationem propter habitatores suos,
et propter fructum cogitationum eorum. |
|
|
|
14 |
Pasce populum tuum in virga tua,
gregem hæreditatis tuæ, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli.
Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos.
|
|
|
The LORD's compassion on Israel. Mic.7.14-20 |
15 |
Secundum dies egressionis tuæ de terra Ægypti,
ostendam ei mirabilia.
|
|
|
|
16 |
Videbunt gentes,
et confundentur super omni fortitudine sua.
Ponent manum super os,
aures eorum surdæ erunt.
|
|
|
|
17 |
Lingent pulverem sicut serpentes;
velut reptilia terræ perturbabuntur in ædibus suis.
Dominum Deum nostrum formidabunt,
et timebunt te.
|
|
|
|
18 |
Quis, Deus, similis tui,
qui aufers iniquitatem,
et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ?
Non immittet ultra furorem suum,
quoniam volens misericordiam est.
|
|
|
|
19 |
Revertetur, et miserebitur nostri;
deponet iniquitates nostras,
et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
|
|
|
|
20 |
Dabis veritatem Jacob,
misericordiam Abraham,
quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis. |
|
|
|