| 
		
		| 1 | 
		MICHEAS PROPHETA | 
		Mychee - Wycliffe Bible(14c) | 
		Micheas - Douay Rheims(17c) | 
		Reference | 
		
  | 
		
			| 1 | 
			Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthiten, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.  | 
			 | 
			 | 
			MICAH.  A prophet to the southern kingdom - Judah. Mic.1.1 | 
		
			| 2 | 
			Audite, populi omnes, 
et attendat terra, et plenitudo ejus: 
et sit Dominus Deus vobis in testem, 
Dominus de templo sancto suo. 
 | 
			 | 
			 | 
			A lament for Samaria & Jerusalem. Mic.1.2-9 | 
		
			| 3 | 
			Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, 
et descendet, et calcabit super excelsa terræ. 
 | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 4 | 
			Et consumentur montes subtus eum, 
et valles scindentur sicut cera a facie ignis, 
et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps. 
 | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 5 | 
			In scelere Jacob omne istud, 
et in peccatis domus Israël. 
Quod scelus Jacob? nonne Samaria? 
et quæ excelsa Judæ? nonne Jerusalem? 
 | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 6 | 
			Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, 
cum plantatur vinea; 
et detraham in vallem lapides ejus, 
et fundamenta ejus revelabo. 
 | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 7 | 
			Et omnia sculptilia ejus concidentur, 
et omnes mercedes ejus comburentur igne, 
et omnia idola ejus ponam in perditionem, 
quia de mercedibus meretricis congregata sunt, 
t usque ad mercedem meretricis revertentur. 
 | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 8 | 
			Super hoc plangam, et ululabo; 
vadam spoliatus, et nudus; 
faciam planctum velut draconum, 
et luctum quasi struthionum: 
 | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 9 | 
			quia desperata est plaga ejus, 
quia venit usque ad Judam; 
tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem. 
 | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 10 | 
			In Geth nolite annuntiare; 
lacrimis ne ploretis; 
in domo pulveris pulvere vos conspergite. 
 | 
			 | 
			 | 
			The enemy approaches Jerusalem. Mic.1.10.16 | 
		
			| 11 | 
			Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia: 
non est egressa quæ habitat in exitu: 
planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet. 
 | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 12 | 
			Quia infirmata est in bonum, 
quæ habitat in amaritudinibus; 
quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem. 
 | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 13 | 
			Tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis: 
principium peccati est filiæ Sion, 
quia in te inventa sunt scelera Israël. 
 | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 14 | 
			Propterea dabit emissarios super hæreditatem Geth, 
domus mendacii in deceptionem regibus Israël. 
 | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 15 | 
			Adhuc hæredem adducam tibi quæ habitas in Maresa; 
usque ad Odollam veniet gloria Israël. 
 | 
			 | 
			 | 
			  | 
		
			| 16 | 
			Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum; 
dilata calvitium tuum sicut aquila, 
quoniam captivi ducti sunt ex te. | 
			 | 
			 | 
			  |