|
1 |
LAMENTATIONES |
Lamentations - Wycliffe Bible(14c) |
Lamentations - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
PROLOGUS. Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem: et amaro animo suspirans et ejulans, dixit:
ALEPH. Quomodo sedet sola
civitas plena populo!
actaestquasividua
ominagentium;
rincepsprovinciarum
actaestsubtributo.
|
|
|
LAMENTATIONS. The sorrows of Jerusalem. Lm.1.1-22 |
2 |
BETH. Plorans ploravit in nocte,
et lacrimæ ejus in maxillis ejus:
non est qui consoletur eam
ex omnibus caris ejus;
omnes amici ejus spreverunt eam,
et facti sunt ei inimici.
|
|
|
|
3 |
GHIMEL. Migravit Judas propter afflictionem,
et multitudinem servitutis;
habitavit inter gentes,
nec invenit requiem:
omnes persecutores ejus apprehenderunt eam
inter angustias.
|
|
|
|
4 |
DALETH. Viæ Sion lugent, eo quod non sint
qui veniant ad solemnitatem:
omnes portæ ejus destructæ,
sacerdotes ejus gementes;
virgines ejus squalidæ,
et ipsa oppressa amaritudine.
|
|
|
|
5 |
HE. Facti sunt hostes ejus in capite;
inimici ejus locupletati sunt:
quia Dominus locutus est super eam
propter multitudinem iniquitatum ejus.
Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem
ante faciem tribulantis.
|
|
|
|
6 |
VAU. Et egressus est a filia Sion
omnis decor ejus;
facti sunt principes ejus velut arietes
non invenientes pascua,
et abierunt absque fortitudine
ante faciem subsequentis.
|
|
|
|
7 |
ZAIN. Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suæ,
et prævaricationis,
omnium desiderabilium suorum,
quæ habuerat a diebus antiquis,
cum caderet populus ejus in manu hostili,
et non esset auxiliator:
viderunt eam hostes,
et deriserunt sabbata ejus.
|
|
|
|
8 |
HETH. Peccatum peccavit Jerusalem,
propterea instabilis facta est;
omnes qui glorificabant eam spreverunt illam,
quia viderunt ignominiam ejus:
ipsa autem gemens
conversa est retrorsum.
|
|
|
|
9 |
TETH. Sordes ejus in pedibus ejus,
nec recordata est finis sui;
deposita est vehementer,
non habens consolatorem.
Vide, Domine, afflictionem meam,
quoniam erectus est inimicus.
|
|
|
|
10 |
JOD. Manum suam misit hostis
ad omnia desiderabilia ejus,
quia vidit gentes
ingressas sanctuarium suum,
de quibus præceperas
ne intrarent in ecclesiam tuam.
|
|
|
|
11 |
CAPH. Omnis populus ejus gemens,
et quærens panem;
dederunt pretiosa quæque pro cibo
ad refocillandam animam.
Vide, Domine, et considera
quoniam facta sum vilis !
|
|
|
|
12 |
LAMED. O vos omnes qui transitis per viam,
attendite, et videte
si est dolor sicut dolor meus !
quoniam vindemiavit me,
ut locutus est Dominus,
in die iræ furoris sui.
|
|
|
|
13 |
MEM. De excelso misit ignem in ossibus meis,
et erudivit me:
expandit rete pedibus meis,
convertit me retrorsum;
posuit me desolatam,
tota die mœrore confectam.
|
|
|
|
14 |
NUN. Vigilavit jugum iniquitatum mearum;
in manu ejus convolutæ sunt,
et impositæ collo meo.
Infirmata est virtus mea:
dedit me Dominus in manu
de qua non potero surgere.
|
|
|
|
15 |
SAMECH. Abstulit omnes magnificos meos Dominus
de medio mei;
vocavit adversum me tempus
ut contereret electos meos.
Torcular calcavit Dominus
virgini filiæ Juda.
|
|
|
|
16 |
AIN. Idcirco ego plorans,
et oculus meus deducens aquas,
quia longe factus est a me consolator,
convertens animam meam.
Facti sunt filii mei perditi,
quoniam invaluit inimicus.
|
|
|
|
17 |
PHE. Expandit Sion manus suas;
non est qui consoletur eam.
Mandavit Dominus adversum Jacob
in circuitu ejus hostes ejus;
facta est Jerusalem
quasi polluta menstruis inter eos.
|
|
|
|
18 |
SADE. Justus est Dominus,
quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Audite, obsecro, universi populi,
et videte dolorem meum:
virgines meæ et juvenes mei abierunt
in captivitatem.
|
|
|
|
19 |
COPH. Vocavi amicos meos,
et ipsi deceperunt me;
sacerdotes mei et senes mei
in urbe consumpti sunt,
quia quæsierunt cibum sibi
ut refocillarent animam suam.
|
|
|
|
20 |
RES. Vide, Domine, quoniam tribulor:
conturbatus est venter meus,
subversum est cor meum in memetipsa,
quoniam amaritudine plena sum.
Foris interfecit gladius,
et domi mors similis est.
|
|
|
|
21 |
SIN. Audierunt quia ingemisco ego,
et non est qui consoletur me;
omnes inimici mei audierunt malum meum,
lætati sunt quoniam tu fecisti:
adduxisti diem consolationis,
et fient similes mei.
|
|
|
|
22 |
THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te:
et vindemia eos, sicut vindemiasti me
propter omnes iniquitates meas:
multi enim gemitus mei,
et cor meum mœrens. |
|
|
|