|
4 |
LIBER BARUCH |
Baruk - Wycliffe Bible(14c) |
Baruch - Douay Rheims(17c) |
Reference |
|
1 |
Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum: omnes qui tenent eam pervenient ad vitam: qui autem dereliquerunt eam, in mortem. |
|
|
|
2 |
Convertere, Jacob, et apprehende eam: ambula per viam ad splendorem ejus contra lumen ejus. |
|
|
|
3 |
Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienæ. |
|
|
|
4 |
Beati sumus, Israël, quia quæ Deo placent manifesta sunt nobis. |
|
|
|
5 |
Animæquior esto, populus Dei, memorabilis Israël: |
|
|
Comform for Jerusalem. Bar.4.5-29 |
6 |
venundati estis gentibus non in perditionem: sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis. |
|
|
|
7 |
Exacerbastis enim eum qui fecit vos, Deum æternum, immolantes dæmoniis, et non Deo. |
|
|
|
8 |
Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem. |
|
|
|
9 |
Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit: Audite, confines Sion: adduxit enim mihi Deus luctum magnum. |
|
|
|
10 |
Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum et filiarum, quam superduxit illis Æternus. |
|
|
|
11 |
Nutrivi enim illos cum jucunditate; dimisi autem illos cum fletu et luctu. |
|
|
|
12 |
Nemo gaudeat super me viduam et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. |
|
|
|
13 |
Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt. |
|
|
|
14 |
Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum, quam superduxit illis Æternus. |
|
|
|
15 |
Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguæ, |
|
|
|
16 |
qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt. |
|
|
|
17 |
Ego autem, quid possum adjuvare vos? |
|
|
|
18 |
qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum. |
|
|
|
19 |
Ambulate, filii, ambulate: ego enim derelicta sum sola. |
|
|
|
20 |
Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis. |
|
|
|
21 |
Animæquiores estote, filii; clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum. |
|
|
|
22 |
Ego enim speravi in æternum salutem vestram, et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordia quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro. |
|
|
|
23 |
Emisi enim vos cum luctu et ploratu: reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et jucunditate in sempiternum. |
|
|
|
24 |
Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno. |
|
|
|
25 |
Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis: persecutus est enim te inimicus tuus: sed cito videbis perditionem ipsius, et super cervices ipsius ascendes. |
|
|
|
26 |
Delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis. |
|
|
|
27 |
Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum: erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos. |
|
|
|
28 |
Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum: |
|
|
|
29 |
qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra. |
|
|
|
30 |
Animæquior esto, Jerusalem: exhortatur enim te, qui te nominavit. |
|
|
Jerusalem is assured of help. Bar.4.30-5.9 |
31 |
Nocentes peribunt, qui te vexaverunt: et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur. |
|
|
|
32 |
Civitates quibus servierunt filii tui, punientur, et quæ accepit filios tuos. |
|
|
|
33 |
Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione, |
|
|
|
34 |
et amputabitur exsultatio multitudinis ejus, et gaudimonium ejus erit in luctum. |
|
|
|
35 |
Ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus, et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis. |
|
|
|
36 |
Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem. |
|
|
|
37 |
Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos: veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes in honorem Dei. |
|
|
|