katapi New Study Bible - Vulgate Latin || Wycliffe || Douay Rheims Bible
DB1

Habakkuk complains to the LORD again. Hab.1.12-17

HOME | Notes
1 HABACUC PROPHETA Abacuk - Wycliffe Bible(14c) Habacuc - Douay Rheims(17c) Reference
12Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine, in judicium posuisti eum, et fortem, ut corriperes, fundasti eum. Habakkuk complains to the LORD again. Hab.1.12-17
13Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se?  
14Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem.  
15Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc lætabitur, et exsultabit.  
16Propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo, quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus.  
17Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet.